Księga V (VE 68-84)

Visiones anni 1155 cum Appendice, ad annum 60 spectante.

68. In Epiphania quoque Domini multiplicavit Dominus gratiam suam in me, et vidi in spiritu Dominam meam et parvulum eius, quasi in domo quadam longe posita commorantes. Et ecce tres viri, regalem habentes decorem, introierunt illuc, et flexis genibus adoraverunt coram puero. Unus autem ex illis proferens munus aureum magnum, quasi imagine regia signatum, obtulit in manus ipsius. Similiter et alii duo accedentes, munera sua in vasculis quibusdam reverenter obtulerunt. Post haec et nuptiae illae, quae factae sunt in Cana Galilaeae, repraesentatae mihi sunt, et vidi rursus illic Salvatorem cum Maria matre eius inter convivas discumbentem, et hydrias sex ibidem positas. Iussuper virginei corporis sui ablutionem, quae in Iordane celebrata est, Dominus ancillae suae praesentare aspernatus non est. Vidi etenim quasi cum sancto Baptista suo in aquas beati fluminis descendit, et baptizatus est ab eo, et qualiter columba de coelo descendens venit et requievit in vertice ipsius. Ego ad hanc visionem exsurgens, in haec verba os meum aperui: «In columbae specie Spiritus sanctus visus est, paterna vox audita est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite» (Matth. xvii).

69. Post haec in festivitate Purificationis, in primis Vesperis, novum quiddam et insuetum fecit mihi Deus. Cum enim essem in excessu meo, solito more, et orarem in spiritu ad Dominum, ac Dominam meam, quam per spiritum intuebam, salutarem, et devotas coram ipsa preces effunderem, omnes orationes meae tenorem sorores, quae erant in circuitu meo, palam audierunt. Ego vero cum rediissem ad me, credere nolebam narratibus haec, quousque eadem verba, quibus in oratione usa fueram, per ordinem replicuerunt.

70. Factum item est, ut quaedam soror annosa infirmaretur apud nos, infirmitate quae et mortua est. Accidit autem tertia die ante mortem eius, subito ita aggravari infirmitatem, ut iam morituram eam existimaremus, et accurrentes litanias incohavimus super eam. Irruit igitur excessus mentis super me, et paulo post expergefacta, dixi: «Inungite eam; nondum enim oleo iniuncta fuerat.» Hoc dicto statim fui in spiritu. Rursus autem post pusillum expergiscens, antequam pene ad me ipsam redirem, audientibus cunctis, visionem, quam videram, pronuntiavi, dicens: «Domina nostra cum Patre nostro B. Benedicto descenderat, et nescio quam ob causam statim ad superna redierunt. Et nunc adfuerunt huc spiritus maligni complures, quorum alii quidem veluti canes in circuitu nostro ambulant, et tanquam vultures in tectis considunt.» Stabant autem secus lectum sororis nostrae duo angeli, et dixerunt ad illos: «Discedite hinc.» Soror ista ad lucem venit spatium accepit. Cum haec dixissem, et ex integro ad me ipsam rediissem, nesciebam me revelasse visionem, et advocans magistram, secreto coepi narrare ei quae videram; illa autem eadem omnia se ex ore meo audivisse confitebatur. Post haec die tertia, cum eadem soror migraret e vita, in hora transitus eius vidi per spiritum eosdem duos angelos ei assistentes, et egredientem corpore animam excipientes; quorsum autem illam deduxerint, revelatum mihi non est. Cumque essemus orantes in circuitu funeris, vidi angelum speciosum quasi pusillae staturae, in summitate feretri sedentem, qui etiam notus inde non est, cum usque ad ecclesiam fratrum asportaretur et usque ad tempus sepulturae adfuit.

71. Post haec et me febris valida apprehendit, et desideravi Unctionis sacramentum. Eo autem tempore dominus abbas profectus fuerat ad loca vicina, exspectabam adventum eius. Quodam autem vespere circa crepusculum, sedente magistra coram me, accessit vir quidam venerabilis et stetit in conspectu meo, et existimabam ipsum esse dominum abbatem, et laetata sum. Cumque arguerem tarditatem eius et moram diutinam, benigne suscepit correptionem, et consolatus est me, dicens, nondum me esse morituram. Rogavi igitur ut Dominicam orationem et Symbolum recitaret coram me, et postea me ungeret. Quod cum fecisset, et ego ad singula verba ei per intervalla respondissem, totum Unctionis ritum complere visus est in me, et data mihi benedictione, abscessit. Interrogavit igitur me magistra, quae verba omnia audierat, cuius sermonem habuissem. Et dixi:«Nonne dominus abbas praesens fuit, et unxit me?» Illa autem neminem illic se vidisse testata est. Tunc ergo primum intellexi visionem spiritualem me vidisse.

72. Post haec imminente festivitate Annuntiationis, incidi in languorem gravissimum, et biduo ante diem festum in infirmitate iacebam. In ipsa autem festivitatis die mane ita aggravatus est languor meus, ut venirent ad stratum meum sorores, ac dicerent litanias super me. Cumque discussurae essent a me, interrogabant an eo die communicare vellem, sicut et ipsae facturae erant. Ego autem renui, dicens non me aliquibus dignis operibus ad lucem esse praeparatam sicut ipsas, propter invaletudinem corporis. Quae eum inde tristarentur, ac discederent a me venit angelus Domini, et stans coram me posuit manum suam in capite meo, et ait: «Surge, et sta super pedes tuos. Liberata es ab infirmitatibus tuis. Accede ad communicandum: confortare, et esto robusta.» Ad haec verba subito omnis languor fugit a me, et per universum corpus meum suavissime alleviata sum. Ibique adieci: «Possibile quidem fuerat, Domine, passiones, quas hactenus sustinui, leviores tibi efficere. Sed quo melius tibi crederetur, elegisti ita te voluisti.» Continuo ergo apprehensis indumentis, surrexi de strato meo, et descendi cum integris viribus, et colore vivido, et veni hilariter in conventum sororum, mirantibus universis, et feci, quod mandaverat mihi. Eadem die, ipsa quoque Annuntiatio Dominica praesentialis est mihi. Vidi enim in spiritu Dominam meam quasi in conclavi quodam stantem ad orationem, et subito apparuit coram ea Angelus magnae claritatis, velut alloquens eam. Illa autem, viso eo, expavescere visa est, et post nullam collocutionem, reverenter ad eum se inclinavit, moxque ille disparuit.

73. Ante festivitatem Palmarum die priori, iam instante vespertino tempore, stabam sola in oratorio et eram intenta orationibus, et ecce radius copiosi luminis repente de coelo effusus est super me, faciens mihi caelum, quemadmodum sol quando splendit in virtute sua; et procidi in terram, et veni in mentis excessum. Sorores itaque venientes concurrerunt ad me, volentes sublevare caput meum a terra, ut pulvillos supponerent, et nullo nisu levare illud potuerunt. Et post pusillum venit angelus Domini, et erexit me velociter, et statuit me super pedes meos, dicens: «O homo, surge, et sta super pedes tuos, et loquar tecum, et noli timere, quia ego tecum sum omnibus diebus vitae tuae. Viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum, et dices praevaricatoribus terrae: Haec dicit Dominus: Sicut olim gentes crucifixerunt me, sic quotidie crucifigunt iterum illos, qui praevaricati sunt in me in cordibus suis. Avertunt enim facies suas a me, et cor eorum longe est a me, nec vident, et nec recogitant, quantae passus sim; et quomodo liberavi eos in sanguine meo. Et dices ad eos: Redite, praevaricatores, ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, qui non vult mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat.» Haec cum dixisset, abiit. Ego autem signum feci sororibus, ut alatis tabulis ista scripto acciperent, non enim aliud quidquam loqui poteram, quousque omnia secundum narrationem meam conscripsissent.

74. Rursus in ipsa die Palmarum tempore divini officii, cum similiter in excessum mentis venissem, erexit me angelus dicens: «O homo, cogita quid sis, quia pulvis et cinis es, et fragile figmentum. Audi me, qui loquor tecum. Haec dicit Dominus: Plena est terra iniquitate, et hic populus, non populus meus, sed populus adversarius mihi est.» Obduratum est cor eorum, nec capiunt, nec intelligere potuerunt verba, quae locutus sum, sed recesserunt a me. «Vae illis! quia oppressi sunt a diabolo et obediunt illi et inhonorant faciem meam cum pravis operibus suis et obliti sunt Deum factorem suum.» Et dixi: «Domine mi, nescio quid dicam, vel quid faciam, quia indocta sum in Scripturis divinis.» Et dixit: «Sufficit tibi gratia mea; qui enim habet, dabitur illi; et qui non habet, id quod habet auferetur ab eo.» Post haec in secunda feria, cum interessent Matutinis, posuit Dominus verbum in ore meo: «Vae vobis, hypocritae, qui absconditis aurum et argentum, hoc est verbum Dei et legem Domini, quae est pretiosior auro et argento, ut appareatis hominibus religiosi et innocentes; intrinsecus autem pleni estis ingenio malo et immunditiis vestris. Introeuntes ad Sancta sanctorum, quod est altare Dei ad communicandum. Vere Dominus avertit faciem suam, nec videat holocaustomata et sacrificia vestra. Infeliciores estis iis, qui aspiciunt vos quasi speculum, cum considerant opera vestra mala et scandalizantur in vobis. Pro certo scitote, quia lex peribit primum a sacerdotibus et senioribus populi in hoc tempore.»

75. Item in quarta feria, cum sola essem in capitulo, veni in exstasim. Et dixit angelus Domini ad me: «Et tu, fili hominis, dices ad eos, qui habitant in terra: Audite, populi: Deus deorum locutus est. Poenitentiam agite, prope est enim regnum Dei; et convertimini ad me in toto corde vestro et ego Dominus convertar ad vos et reconciliabor vobis. Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, in peccatis vestris moriemini et mors devorabit vos subito et quasi nescientes; et miserabiliores eritis omni creatura, etiam brutis animalibus, quae dum moriuntur, nihil ultra patiuntur; vos autem cruciabimini in igne aeterno, ubi erit fletus oculorum et stridor dentium sine fine.» Et dixi: «O Domine, nescio loqui et tarda sum ad loquendum.» Et dixit: «Aperi os tuum, et ego loquar; et qui audit te, audit et me.» In Sabbato sancto ante Pascha, ibam ad capitulum et veni in exstasim in limine sacelli, et circumfulsit me lux. Et assistens mihi angelus Domini, ait: «O miserrimi, qui thesaurizatis vobis thesauros in infernalibus poenis. Nescitis quod nobilis, quod potens peribunt in die iudicii, quod divites et sapientes lugebunt? O mundi gloria, res misera! Vae illis qui diligunt eam! Ego clamavi, dicit Dominus, et iterum clamo, et qui estis qui me audiat et consentiat consiliis meis? Cum autem clamavi, clamavi et dixi: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat, et de ventre eius fluent aquae vivae. O homo quicumque es, dic tu: Ecce ego, et dicetur tibi: Abnega te ipsum, et factus obediens et humilis corde, veni et sequere me, et ego probabo si sis verax an non. Et tu constans et perseverans, noli deficere in certamine; qui enim bene certaverit usque in finem, hic salvus erit.»

76. In una Paschalium dierum in meridie, cum vellem quiescere, astitit lectulo meo angelus Domini, et dixit mihi: «Noli contristari de iis quae tibi solent evenire; sufficit tibi gratia mea, quia non te deseram, nisi tu ipsa velis. Obediens esse stude cum omni humilitate et laetitia cordis. Esto patiens contra omnia adversa; noli te extollere in superbia, sed semper humiliare ut exalteris; nullum despicias, nullum contemnas, in omnibus bonum exemplum monstra. Dilige Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et proximum tuum tanquam teipsam, et quod dedi tibi, dato tu aliis, ut et ipsi resciant; quia tu non haberes, nisi datum tibi fuisset desuper.» Praeter haec et alia plura, tanquam pater filiam benigne instruendo, adiecit, quae propter intervenientem soporem, heu! a memoria mea elapsa sunt.

77. In festivitate S. Marci evangelistae (53) vidi ostium apertum in coelo et ex eo splendor magnus super me effusus est, et subito veni in exstasim. Cumque essem in excessu, vidi ante thronum Dei (quemadmodum in festivitate B. Joannis evangelistae videram) quatuor animalia, singula habentia facies quatuor, quas in hunc modum disposita consideravi. Facies hominis erat in anteriori parte, quae ad thronum respiciebat; in posteriori vero facies aquilae; in dextera facies leonis; in sinistra facies vituli. Habebant et alas senas, quarum duae supra capita singulorum erectae invicem coniungebantur; duae vero expansae erant, ita ut uniuscuiusque una ala alterius tangeret alam, duabus vero velabant corpora sua, erant autem plena oculis ante et retro. Apparuit et rota grandis et lucida, stans coram eis ante thronum, quasi complexa quatuor rotas, quae ita invicem connexae erant, ut unaquaeque duas sibi vicinas ex parte complecteretur, et omnes maiorem intrinsecus circulis suis continebant. Erat autem spatium quoddam inter ipsas quatuor, circa medium punctum maioris, rubicundum quasi flamma ignis, et ex eo quasi scintillae quaedam exire videbantur ac dispergi per omnes rotas, et quasi vivificari videbantur ex illo. Unde in eadem hora menti meae illud occurrit: «Spiritus vitae erat in rotis.» Cumque aspicerem, discesserunt ab invicem animalia in quatuor partes, et singula eorum singulae rotae antecedebant.

78. Die quodam Dominica, dum apud fratres missa celebraretur, prospexi forte per fenestram, cupiens audire fratres concinentes gloriam Deo. Stabat autem forte in via vir quidam, vociferans ad alium et dicens: «Ubi nunc tantum moraris, diabole?» Et continuo vidi Satanam in specie nigri ac deformis vituli, stantem secus illum. Qua in re commonebar fideles, ab huiusmodi malignis sermonibus abstinere.

In die Pentecostes (54) suspensa erant quaedam apud nos missarum solemnia pro comitis excommunicatione, sed non tamen consolationem suam Dominus ab ancillis suis suspendit: venit enim unus ex sacerdotibus ad nos, ferens in capsella sacramentum Dominici corporis, unde secundum morem eramus communicaturae. Qui cum introivisset et capsellam super altare quod intrinsecus apud nos est deposuisset, vidi lucem magnam de coelo egredientem, et directa est super illam in modum radii solaris, totamque illustravit. Sed et columba nivea, per medium eiusdem lucis veniens, advolare visa est, et resedit iuxta illam. Venit et angelus Domini, et quasi devotionis nostrae testis astitit secus altare, quousque omnes per ordinem communicavimus.

79. In Dominica (55) autem nocte ante festum apostolorum Petri et Pauli, cum starem in loco orationis, veni in exstasim, cui libenter reluctata fuissem, si potuissem. Et continuo astitit mihi angelus Domini, et dixit nostro sermone: «O misera, cur haec tam invita pateris? Quam multi sunt, qui libenter haec sustinerent, si daretur illis consequi ea, quae tu consequeris! Si non in praesenti haec pateris, illic utique patieris, ubi durius patiendum tibi erit, antequam videre merearis, quae nunc visura es.» Et dixi: «Domine mi, ex multa fragilitate mea provenit mihi impatientia haec, et si consolari me vis, Domine, quid mihi ostendes?» Et ait: «Veni et vide et contemplare iucunditatem, quae venit tibi a Deo tuo.» Et statim in sublimi exsultavi in aërem excelsum, et introspexi per ostium claritatis, et vidi solito more gloriam beatae civitatis Dei. Rursus ad miserabile corpus reducta sum, et paululum respiravi. Iterum autem fui in spiritu, et vidi ante ostium illud praedictum quasi stateram pendentem, et astabat illi angelus meus, habens librum unum, et Satan habens librum alterum. Intellexi autem eum, quem habebat angelus, esse librum iustitiarum mearum, alterum vero esse librum delictorum meorum. Et imposuit uterque librum, quem habebat, in statera, et praeponderare visus est liber delictorum. Stabat itaque angelus, quasi moestus, et ait: «Non ita erit, quoniam dolores plurimos et magnos pro delictis suis sustinuit, et duras flagellationes saepe suscepit.» Et cum plura huiusmodi memorasset, ait: «Differenda sunt haec usque in crastinum.» Mox redii ad sum mihi, et cum lacrymis copiosis exclamavi: «Ne intres in iudicium cum ancilla tua, Domine, sed oro clementiam tuam ut aule mea dimittas peccata quam ad iudicium iudicare venias.»

80. Cumque nimia anxietate coarctarer, obtulit iterum se angelus mihi. Et dixi ei: «Domine, quid faciam? instrue me, Domine mi.» Qui ait: «Esto obediens valde, humilis, patiens et amabilis. Libenter sustine haec, quae tibi eveniunt. Amplectere cum dilectione ea, quae operatur Dominus tecum, et iis, qui diligunt te, et exaudi, qui tuis sororibus se commiserunt, et quibus promisisti te obligatam orationes impertire.» Haec cum dixisset, abscessit. Ego autem nihilominus in corde meo fluctuans, haec apud me coepi tractare, dicens: «Nonne fluctuam nulla spe habui in corpore Domini mei Jesu Christi? Nonne hoc est omnium peccatorum remissio? Illuc certe confugiam.» Rogavi igitur magistram, ut misso celeriter nuntio postularet a domino abbate, quatenus in die crastina missam de sancta Trinitate celebraret, et divinum sacramentum afferret ad me. Metuebam enim me esse morituram illo die, propter verba angeli, quae dixerat: «Differenda sunt haec usque in crastinum.»

81. Cum igitur, sicut petieram, missam celebrarent, in ipso tempore sacrificii veni in excessum mentis, et vidi rursus stateram, quam in vespere videram, et libros impositos. Venit ergo angelus et fidelis procurator meus, afferens quasi panem parvulum, quali in celebrationibus missarum sacerdotes utuntur, et super imposuit libro iustitiarum et mox, quasi massam ingentem apposuisset, velociter praeponderare visus est liber alterius lancis. Ego cum laetitia exsurgens, exclamavi: «Sancta Trinitas, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, in manu potentiae tuae, in manu misericordiae tuae commendo spiritum meum, consilium meum, cogitationes meas et omne corpus meum, vitam meam, finem meum et omnes actus meos: semper sit benedictio tua super me diebus ac noctibus, et perduc me clementia tua in vitam aeternam.» Hoc quoque adieci, quia comminacitura eram: «Domine, non sum digna, ut intres sub tectum meum, sed salva me fac, et salva ero, quoniam laus mea tu es; non ad iudicium corpus et sanguinem tuum, sed ad remissionem omnium peccatorum meorum percipere merear.» Eodem etiam tempore vidi in spiritu dominum abbatem in ecclesia fratrum, salutare sacramentum devote conficientem, et columbam sacrificio assistentem et claritatem luminis in circuitu. Post haec veni ad me afferens mihi, quod desideraveram, et communione sancta animam meam consolata sum.

82. Rursus in Vigilia apostolorum ad vesperam vidi illos per spiritum in regione claritatis, et unam cum eis Matrem Domini. Vidi autem et stateram eandem, quam et antea videram, et impositos sunt libri. Erat autem multitudo daemonum circa lancem unam et multitudo angelorum circa alteram, et aequiponderis esse videbantur. Tunc invocavi dominam meam et apostolos cum angustiis magnis, quia indubitanter morituram me existimabam; et regressi sunt paulisper introrsus. Cumque iterum apparuissent et ego non cessarem invocare eos et alios complures sanctorum, praeponderare visus est liber iustitiae. Post haec cum spiritum altius traherem, venit ad me angelus meus et dixit mihi: «Datum est tibi spatium vivendi, emendatiorem fac vitam tuam.» Et dixi: «Domine mi, quid amplius faciam? Nonne cognoscis fragilitatem meam et quomodo amplius laborare non possum; quam facio?» Tunc erudivit me et ad quandam carnis afflictionem me exhortatus est; de qua et ego apud me ipsam saepe tractaveram. Et ego ad me rediens dixi: «Solve iumenta de terrarum, Petre, catenas;» et praeter haec alias orationes ad ipsum. Et adiecit: «Sancte Paule apostole, praedicator veritatis et doctor gentium, intercede pro nobis ad Dominum, qui te elegit.» Et ad haec addidi: «Domine, secundum actum meum noli me miseram et peccatricem iudicare; nihil enim dignum in conspectu tuo egi; ideo deprecor maiestatem tuam ut tu, Deus, deleas iniquitatem meam, quia de terra formasti me.» Et hoc: «Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.» In die ad missam rursus apparuerunt mihi apostoli et pariter cum eis Domina nostra. Tunc etiam per spiritum vidi fratres in ecclesia ministrantes, et dominum abbatem altari assistentem, et casulae qualitatem sororibus indicavi. Eodem die cum ad me delatum esset divinum sacramentum, eandem visionem vidi, quam et in die Pentecostes.

83. Aliquot hinc finis est visionum, usque ad Julium anni 1155 perductarum; quibus additam velim ex libro epistolarum unam; nulla quidem, certe anno ascriptam, anteriorem tamen, ultimo huius libri articulo ad annum 1159 spectante; est autem praedicti libri cap. 7, huius tenoris:

Domino G. (Gerlaco) venerabili abbati ecclesiae Dei, quae in Tuitio, humilis ancilla Christi Elisabeth Schōnaugiensis, salutem et orationes. Consolamini et gaudete in Domino et confortate corda fratrum, qui sunt vobiscum, quia suscepit Dominus gemitus vestros et respexit tribulationem cordis vestri, qua afflicti fuistis in conspectu eius, pro lacrymabili iactura Domini sacramenti, quae accidit in medio vestri. Fecit enim secundum consuetudinem benignitatis suae et dignatus est annuntiare mihi per angelum suum verba quaedam, ex quibus recipere potestis consolationem.

Factum est in Dominica prima Quadragesimae, celebrante Domino abbate divinum officium apud nos, post lectionem evangelii, subito elangui et veni in mentis excessum. Et ecce angelus Domini, benignus consolator meus adveniens, stetit in conspectu meo. Tunc inter caeteros sermones, quos contulit cum eo, feci memoriam vestri apud eum, sicut praemonita fueram a fratre meo; interrogavique eum, dicens: «Domine mi, quid factum est de illo venerabili sacramento, quod in ecclesia Tuitiensi de gutture pueri sternutantis excussum est? Numquid pedibus circumstantium conculcatum est et periit?» Qui respondens dixit: «Sacramenti illius sanctitas vivificat spiritum recipientis se; quod autem ab ore eius elapsum est, ab angelo Dei, qui praesens aderat, susceptum est et in arcano loco repositum.» Et dixi: «Numquid, Domine, interrogare audeo, in quo loco sit reconditum?» Et ait: «Noli interrogare.» Rursus dixi : „Domine, quid servitii exhibere convenit fratribus illis.» Et respondit: «Quadraginta diebus in conventu immoletur Deo sacrificium laudis pro delicto loci.» Adjecit autem adhuc dicens: «Ego vice Domini nostri hanc satisfactionem constituo, ut ubicumque ceciderit super terram corpus Domini, sive effusus fuerit Dominicus sanguis, ita ut postea inter reliquias non possit reponi, pro peccato hoc immoletur sacrificium laudis quadraginta diebus; si vero inter reliquias possit reponi, triginta diebus id ipsum fiat.»

Novissime et haec adjecit: «Expedit fratribus illis, et necesse habent, ut quanto amplius sanctorum corpora apud se congregant, et juxta se locant, tanto amplius studeant honorifice et amabiliter iis ministrare, et ut vitam suam cum timore Dei emendent, ac diligentius ordinem suum observent. Nam ut ad hoc eos commoneret Dominus, permisit fieri quod factum est in medio eorum. Quod si admonitioni ejus obedierint et fecerint quae dixi, certum habeant, quoniam pretiosi ibi martyres interpellabunt pro eis coram Domino, et in omni necessitate eis subvenient; si autem non fecerint, accusationem et querelam facient adversus eos.»

84. Burgenses societatis Ursulanae intelligat lector: ipsamque sancti monasterii fundatorum Heriberti Coloniensis episcopi, illic conditam; nunc autem etiam Appendiculam accipiat a scriptore nescio quomodo additam libro II in Visionibus anni 1156 finem, ut dici, accipiens, Sanctamque praenotans de futuro iterum concursu dierum Annuntiationis ac Passionis Dominicae, quod fuit anno Incarnationis 1160, unde consequitur visionem in hac Appendicula narratam spectare ad Julium anni 1159. Ea autem talis est:

Factum est etiam in una dierum mensis Julii, ego Elisabeth secesseram in locum semotum ac secretum, et incumbebam orationibus; et ecce angelus Domini veniens coram me stabat, et ait:

«Nuncii ignorares, quoniam futuri anni Pascha eo ipso die, quo resurrectio Domini celebrabunda est, et Annuntiationis (56) festivitas in diem Passionis incidet?»

Et subjecit dicens:

«Scio, quoniam in tempore illo accepturus est Satanas potestatem a Deo concitandi homines adversum se invicem, ut mutuo sese interficiant. Sol rubore suffundetur, et tenebris obducetur; quod quidem non aliud erit, nisi nulla sanguinis effusio et luctuosa tristitia in populo Christiano. Post haec coluber, antiqui inimicus, invisibiliter homines interfecturus est, eritque tribulatio magna in terra, ita ut perpetuae laudis debitor sit Domino omnis qui vita incolumis evaserit. Si autem, quae post haec ventura sunt, tibi enarrem, scio quod prae timoris magnitudine subsistere non poteris.»

85. To dalsze uzupełnienie doprowadziłem do końca, ponieważ – jak zapowiedziałem wcześniej – z tego, co zostało powiedziane, jasno wynika, że chodzi o rok 1160. W tym właśnie roku, po śmierci papieża Adriana IV we wrześniu i wyborze Aleksandra III, w Rzymie wystąpił antypapież Oktawian, który przyjął imię Wiktora. Zyskawszy poparcie cesarza Fryderyka, wywołał niezwykle zgubną schizmę w Italii i Niemczech. Nie zakończyła się ona nawet wraz z jego śmiercią, lecz trwała nadal dzięki kolejnym antypapieżom wybieranym po nim, aż do roku 1177.

W czasie trwania tej schizmy, gdy Fryderyk prześladował prawowitego papieża w Italii, wybuchła również owa straszliwa zaraza, którą Baroniusz opisuje przy roku 1166, w paragrafie 11 i która, jak się zdaje, została zapowiedziana w tym miejscu.

Temu, kto rozważy wszystkie okoliczności, może się wydawać, że ten ustęp został dołączony do niniejszej księgi dlatego, iż następny – trzeci w wydaniu – choć odnosi się do roku 1156, słusznie uznano za dalszy ciąg księgi drugiej. Był on jednak przekazywany jako odrębny utwór i jako samodzielne dzieło został pochwalony przez Trithemiusza w traktacie De Scriptoribus jako utwór „bardzo piękny i pożyteczny”, a w Chronicon Hirsaugiense – jako dzieło „piękne i niezbędne”.

Ten sam autor w Chronicon Spanheimense chwali następnie Egberta za to, że jako mnich w Schönau, a później opat, opracował wszystkie pisma i objawienia świętej siostry, nadając im bardziej kunsztowny styl i tę postać, w jakiej są dziś czytane.

Wreszcie wydaje się, że do gróźb skierowanych przeciw światu chrześcijańskiemu, zawartych w tym dodatku i już zaczynających się spełniać, odnosi się list, który zamieszczamy bezpośrednio po nim, napisany do świętej Hildegardy. W tym samym mniej więcej czasie przypada również wybór Elżbiety na urząd mistrzyni wspólnoty.