Księga X (VE 128-142)

Extrema vitae mortisque sanctae periodus et salutaria monita sub ea data.

128. Post haec circa horam nonam advenit ego; et cum multis omnium lacrymis susceptus sum, licet eam jam obiisse aestimarem; quod cum requisissem ab iis, qui mihi lacrymantes occurrerunt et adhuc vivere eam dixissent, eram adhuc sperans de vita ejus. Et cum introissem fuissem, sedentem inveni, et loquentem; et tantarum lacrymarum, quae erant in circuitu ejus, causam vehementer admiratus sum, nullam adhuc videns similitudinem mortis. Et cum paululum sedissem coram ea, allocuta est me, dicens: «En morior, dilectissime frater, et nullatenus ad hanc vitam convalesco.» Et ego corde percussus in hoc verbo, aio ad eam: «Unde hoc nosti, charissima?» Et ait: «Visionem illam magnam, quam ante plures annos videram, de qua dictum fuerat mihi, quod non eam essem visura usque ad finem vitae meae, Dominus mihi nocte ista ostendit, et hinc certa sum, quoniam finis vitae meae advenit.» Illis auditis, ego visionem recognoscens et verba angeli, qui de fine vitae ejus praedixerat, in memoriam revocans, utpote qui post eam omnia propriis manibus scripseram (65), continui omnem spem sanitatis ejus et vitae deposui. Et cum ab intimo cordis dolore lacrymaret coram ea, nullam omnino similitudinem doloris faciebat; sed immobili permanens animo, dixit ad me: «Scio, dilectissime, quia nulla est tristitia mihi pro decessu meo, et quia absque omni dolore separor ab te; quamvis prae omnibus hominibus dilectus fueris mihi, quoniam super omnem cibum et super omnem potum esurio et sitio regnum Dei.» Et dixi: «Non ego nunc ad similitudinem prophetæ praesumo orare, ut fiat spiritus tuus duplex in me; sed si simpliciter mihi dare spiritum tuum Dominus vellet, sufficeret mihi.» Et ait: «Charissimus, voluntas Domini fiat in te.»

129. Post haec completa hora orationis nona, rursus advenit dominus abbas cum toto fratrum conventu; iterumque ipso inchoante dicta est litania cum multis lacrymis. Et post benedictiones factas super eam, rogavit illa dari audientiam sibi ab omnibus. Et sedens constanti animo allocuta est nos, et gratias agebat omnibus nobis pro omni beneficentia sibi impensa et pro cunctis laboribus, quibus laborassemus circa ipsam, et exhortata est nos prudentissime ad concordiam et ad tolerandam paupertatis et ad serviendum Domino indeficienter. «Unusquisque, inquit, vestrum pro se studiosus sit, ne iu ipso defectum habeat servitutis Domini. Scio autem et saepius revelatum mihi est a Domino, quod benedixit Dominus locum istum singulari benedictione, et non deficiet in eo laus ejus et cultus ejus usque in novissimum tempus (66). Vos ergo singularem ei gratiarum actionem semper exhibete, pro eo quod specialiter locum istum prae aliis claustris honoravit, per eam gratiam, quam in me operari dignatus est. Et cum multa in hunc modum exhortata fuisset, ad me quoque exhortationem adjecit, rogans et suadens, ut stabilitatis perseverantiam servarem; neque aliquando vellem derelinquere locum, etiam si contingeret vocari me ad locum honorabiliorem et magis opulentum. Omnes autem gratantissime suscepimus verba admonitionis ejus, quoniam manifeste in ea operari Spiritum Domini considerabamus. Et dixit ad eam dominus abbas: «Admonitiones tuas, dilectissima, gratas habemus. Rogamus autem, ut postquam ad Dominum migraveris, nos illi diligenter commendes, ipsiusque semper ores super locum hunc, ut habeat eum in tutela et pace sua.» Et annuit similiter petitioni ejus.

130. Post haec ad invicem conjunctis manibus extendens eas ad ipsum, et ait: «Domino Creatori meo commendo animam meam, et post ipsum tibi, dilectissime Pater, et rogo, ut ipsi eam in novissimo die praesentes; quia tua spiritualis filia sum et te sicut debui dilexi, et obedientiam debitam servavi.» Qui eam cum lacrymis suscipiens, ait: «Spero, quod beatitudinem offeram te Domino.» Post haec, rursum illa ait: «Non miramini, quod sic anxie tracto de cunctis quae pertinent ad exitum meum, quia necesse est hoc me facere, dum adhuc aliquas vires habeo, ne forte cum omnino defecerit virtus mea, in aliquo imparata inveniar.» Discedente autem ab ea domino abbate, ait: «Maneat super vos omnes, dilectissime Pater, benedictio illa, qua benedixit Dominus Salvator discipulos suos, quando ab eis ascendit in coelum; singulos quoque fratrum in diverso animo allocuta est, commonens eos de profectu virtutum, et orationibus eorum se commendans: neque solum presbyteros interpellans de offerenda pro se hostia salutari, sed et diaconos, cum ad gradum altiorem ascenderent. Petentibus autem singulis, ut aliquos psalmos illi commendaret dicendos in memoriam ipsius; primum illorum rogabat, ut ob consolationem, quam sperabat a Domino consequi de tribulationibus suis, diceret psalmum: In convertendo Dominus captivitatem Sion; alteri vero commendabat psalmum: Lauda, Jerusalem, Dominum; alii: Lauda, anima mea, Dominum; alii: Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus; alii: Te decet hymnus, Deus, in Sion; alii: Fundamenta ejus in montibus sanctis; alii: Deus, in nomine tuo; alii: Dominus regnavit, exsultet terra.

131. Mirabantur autem inter haec vehementer animi ejus fortitudinem, et plenitudinem sensus, considerantes infirmitatis ejus magnitudinem, et defectum corporalis virtutis: a principio enim infirmitatis suae, pene nullo usa erat cibo, qui non excreveretur a stomacho ejus, a tussis importunitate. Ab illa autem quarta feria, qua de morte sua certificata est, usque ad decimum diem, quo obiit, nulla omnino refectione usa est, nisi sola frigida aqua; excepto quod quadam die, cogentibus nobis, pauca fraga sumpsit, et modicum pomi unius, vel hac ipsa mox retinuit. Sorores quoque circa se aggregatas post haec longo sermone allocuta est, monens diligenter de omnibus quae necessaria erant: cunctisque singillatim deosculatis, in fine sermonis adjecit dicens: «Charissimae meae, angelus Domini, qui mihi in custodiam delegatus fuit, magnam circa me diligentiam habuit semper, et multa mihi bona ostendit, et tam vos, quam alios per me ipsius consolatus est, cum magna benignitate: unde rogo, ut gratias illi semper agatis, et speciale ei obsequium singule exhibeatis ac dicatis ad honorem ejus quotidie psalmum: Dominus regnavit, exsultet terra

132. Sabbato (68) quoque post haec, dum divinum officium de Domina nostra celebraretur, eamque in supernis aspiceret, et de absolutione sua similiter ei supplicaret, dixit ad eam: «Haec infirmitas tua est ad temporalem mortem, et visio, quam vides, non auferetur a te, sed eris videns eam usque ad horam qua veniam ad te, cum honorabili comitatu, et suscipiam animam tuam, et deducam eam ad refrigerii locum, ubi requiescat a cunctis laboribus suis.» Erat autem tota illa die in nimio defectu, et beata Dominae nostrae, quasi praesens esset, continue intendens, et voce tenui, ac miserabili jugiter eam inclamans. Nocte autem Dominica, aliquantulum confortata est spiritu, post desideratum adventum sororis nostrae, mulieris Deum timentis, quam ad exsequias ejus vocaveram ex longinquo (69). Tunc congregatis in circuitu ejus sororibus, sicut erat sedens in lecto, levatis sursum oculis, et tota intentione cordis, cum magna sanctorum verborum affectu, oravit Dominum, dicens: «Domine, creator meus, liberator meus, salvator meus, susceptor meus, lux sanctae majestatis, lux individuae Trinitatis, commendo animam meam ad suscipiendum, ad consolandum, ad salvandum. Rogo te, Domine, per sanctam incarnationem, per tuam sanctam nativitatem, circumcisionem, oblationem, baptismum, passionem, resurrectionem, ascensionem, per adventum Spiritus sancti, per tuum judicium futurum, ut me digneris absolvere ab his vinculis meis, et animam meam illuc velis perducere, ubi consolationem recipiat de omnibus tribulationibus suis.»

133. Et cum multa in hunc modum orasset, addidit usitatas laudes Domini, dicens: «Te Deum Patrem ingenitum, te Filium unigenitum, te Spiritum sanctum Paracletum, sanctam et individuam Trinitatem toto corde et ore confitemur, laudamus atque benedicimus, tibi gloria in saecula. Benedicta sit creatrix et gubernatrix omnium, sancta et individua Trinitas, et nunc et semper et per infinita saeculorum saecula.» Itemque addidit, dicens: «Commendo animam meam dominae meae S. Mariae, perpetuae virgini, ad suscipiendum et conservandum; S. Michaeli et universo exercitui coeli, S. Joanni Baptistae et sanctis prophetis omnibus et S. Joanni Evangelistae, sancto Petro, cunctisque sanctis apostolis; S. Stephano, cunctisque sanctis martyribus; S. Nicolao et omnibus sanctis confessoribus; S. Margaretae et omnibus sanctis virginibus; omnibus sanctis Domini, ut sint mihi intercessores apud Dominum et animam meam, cum de hac vita migraverit, suscipiant et adjuvent eam apud Dominum et ubi collegerint, ubi cum sanctis animabus consolatione perpetua frui mereatur.»

134. Et cum omnes sorores dixissent Amen, salutavit Dominam nostram, dicens: «Salve, Regina, mater misericordiae, vita dulcedo et spes nostra, salve. Ad te clamamus exsules filiae Evae. Ad te suspiramus gementes et flentes in hac lacrymarum valle. Eia ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte; et Jesum benedictum fructum ventris tui nobis post hoc exsilium ostende; o clemens, o pia, o dulcis Maria.

Alma Redemptoris mater, quae pervia coeli porta manes et stella maris, succurre cadenti surgere, qui curat, populo: tu quae genuisti, natura mirante, tuum sanctum Genitorem: Virgo prius, ac posterius, Gabrielis ab ore sumens illud Ave, peccatorum miserere.

«Te sanctum Dominum in excelsis, laudant omnes angeli dicentes: Te decet laus et honor, Domine; cherubim quoque et seraphim, sanctum proclamant et omnis coelicus ordo dicens: Te decet laus et honor, Domine. Salvator mundi, salva nos omnes. Sancta Dei genitrix Virgo semper Maria, ora pro nobis. Precibus quoque sanctorum apostolorum, martyrum et confessorum, atque sanctarum virginum, suppliciter petimus, ut a malis omnibus eruamur, bonisque omnibus et semper perfrui mereamur.»

135. Ad haec Dominicam orationem addidit et Symbolum et confessionem ad circumstantes. Et novissime adjecit dicens: «Domine Deus meus, tu digneris suscipere omnia verba mea, quae dixi tibi, quia nullatenus ea habere potuissem, nisi tu mihi praestitisses. Et dicis omnibus his, totis viribus defecisse, ita ut jam moritura viderer, ac diu in eo defectu permansi. Sicut autem illi promiserat Dominus noster, erat (ut referebat nobis) continue videns visionem, quae in praefata quarta feria apparuit ei; sed aliquibus temporibus manifeste magis, quam aliis, ita ut nonnunquam de supernis lucem magnam usque ad se effusam aspiceret; ac Dominam nostram cum aliis plurimis sanctis in tantum sibi appropinquare videret, ut jam se aestimaret transferri. Cumque accederet hoc ei, toto sensu et viribus illuc convertebatur: neque loquelam habere poterat, aut ullam attentionem ad nos, ita ut jam adesse finem ejus aestimaremus.

136. Cum autem post unam, aut post duas dies loquelam recepisset, coepit conqueri miserabiliter dicens: «Heu quid feci, heu quid feci! et haec saepius repetebat.» Interrogantibus autem nobis cur hoc diceret, ait: «Quos videbam mihi appropinquare, et de quibus aestimabam, quod jam tollerent animam meam, iterum alio ascenderunt, et elongantur a me, et non a me tolluntur.» Hoc autem saepius infra illos decem dies contingebat. Una autem die videbat angelum Domini, qui familiaris ei erat, assistentem sibi ac dicentem: «Quod ita Dominus et transitus tuus prolongat, ideo facit, ut tanto pluribus glorificetur in te.» Et quidem ita factum est. Nam multi tam ex vicino quam ex longinquo, qui agnoverant gratiam Domini in illa, audientes verbum, quod exstaret de instanti fine ejus, quotidie affluebant cum magno desiderio videndi eam. Et quamvis non habuisset consuetudinem admittere extraneos ad infirmos nostros, ex consilio tamen plurium, qui importuni nobis erant, aedificationis causa admissi sunt; metuentes nobis, ne forte ex hoc ipso aliquid suspicionis conciperent, si ab omnino aspectibus diligenter fuisset occultata. Illa autem patientissime hoc ferens, et infirmitatis acerbitatem animi fortitudine dissimulans, sedere coram illis, ac secundum quod illis competebat de salute sua, admonere non pigritabat.

137. Hortabatur siquidem clericos, qui in presbyteratu erant, irreprehensibiliter vivere, et bonis exemplis populum aedificare, quibus et dicebat: «Vestrum est, dilectissimi, Domino vos exhibere familiares magis ceteris hominibus, per bonam conversationem, et sanctum ministerium vestrum; quatenus in regno suo post hanc vitam sibi familiarius vos adjungat. Eos vero, qui non in eo ordine erant, hortabatur non se subtrahere a familiaritate Domini; sed benevole se exhibere promotiis ad sacrum ministerium Dei, et de iis, quae sunt Dei, sollicitos esse. Militares quoque personas hortabatur tueri plebem, subvenire oppressis, bonorum suorum eleemosynas dare, abstinere a rapina, a vestium scissura, et percussione, nec non a fornicatione; affirmans fornicatores non solum feriri poenis gehennae post hanc vitam, sed in hoc saeculo prolis infecunditate aut nimia infelicitate. Popularibus quoque suadebat fidelitatem servare dominis suis, et sibi invicem, et paupertatem suam patienter sustinere, et pro posse eleemosynas dare, devotos esse ad visitandas ecclesias, et ad invocandum Dominum creatorem suum. Non solum autem praesentes hortabatur in bonum, sed absentibus quoque nonnullis monita salutis mandabat, et delractionis offensam longe positis remittebat. Cunctos vero communiter deprecabatur, ut post obitum ejus in orationibus et eleemosynis ejus memores essent.

138. Diuque si cuncta rationabilium sermonum ejus verba, sanctasque orationes, quas faciebat illis diebus, singillatim prosequi velim, certe non mediocris libri volumen me construere contingeret. Erat autem omnibus non parva admiratio super prudentia ejus, et glorificabant virtutem Dei in illa, cujus solius operatione id fieri poterat, ut tam fragili corpore ancilla Domini tanto tempore sustineret absque omni alimento vivere, et nihilominus sic secrete affluens sermonibus tantae discretionis. Juxta petitionem ejus fecit ei Dominus in hac re; nam sicut referebat nobis, saepe a Domino postulaverat in orationibus suis, ut in fine ei praestaret sobriam infirmitatem, et quae elocutionis expers esset. Singulis autem diebus ad tantum veniebat defectum, ut nihil aliud nisi finem ejus exspectaremus, et vel bis, vel amplius dicebatur Litania super eam; necnon evangelia Dominicae passionis recitabantur. Sicut autem ad passionem Domini magnam semper habuerat devotionem, ita Dominus et diem et horam passionis suae defunctioni ejus destinavit. Nam in sexta feria mane dicebat iis, quae in circuitu ejus erant, hodie omnes, qui mihi familiares sunt, diligenter custodiam mihi adhibeant, quia prope est hora mea. Et cum removeri fecisset lectum, erat sedens in pulvino, et innixa utriusque sororum, et familiariter loquens spiritualia multa cum iis, qui aderant, usque ad horam sextam. Exinde coepit laborare spiritus difficultate.

139. Tunc ergo adveniens dominus abbas cum presbyteris, rursus eam munivit benedictionibus et Litaniis. Me autem suggerente ei de communione sancta, signum fecit mihi, quoniam glutinendi vires non haberet. Et quidem non hoc ei fore periculosum existimavi, si hunc abstineret, quia pridie communicaverat meo administratione. Post haec nobis discedentibus, dicebat illi soror, cujus pectori accumbebat: «Tu nobis, dilectissima, indicare solebas de sororibus nostris morientibus, quali tempore adesse finis earum, et quando deponere eas in cilicium deberemus: nunc vero id ipsum de te scire non possumus, nisi ipsa indices nobis.» Et ad haec quidem siluit, et post pusillum me festinato advocari fecit.

140. Et cum per modicum tempus coram ea quid futurum esset, praesciaret, jam ego, quem frater noster, clericus religiosae conversationis, quem ad hoc ipsum ex longinquo advocaveramus, coepit vocis officio destitui et nihilominus orationes more solito volutari, levatis sursum oculis devote intendens ad superos. Novissime autem, quasi tenuior verbi, quod dixerat praedicta soror, de indicanda hora depositionis suae, extendit manum et cum magna celeritate tribus vicibus nobis significavit, ut deponeretur super cilicium, quod erat stratum coram eo. Quod cum fecissemus, sic ea jacente in levi agone, dicta est Litania semel a sororibus, secundo a domino abbate et fratrum conventu. Post haec circa horam nonam, quasi suaviter obdormiscens reddidit spiritum Domino, XIV Kalendas Julii.

141. Tunc unus ex assistentibus presbyteris, diligens eam in Christo, in hanc vocem cum lacrymis erupit, dicens: «Proficiscere nunc, anima sancta, in requiem tuam; ascende sicut virgula fumi, ex aromatibus myrrhae et thuris et universi pulveris pigmentarii: intra in gaudium Domini tui. Domine Jesu Christe, Salvator mundi, suscipe animam, quam creasti; animam, quam sanguine tuo redemisti. O Maria, mater misericordiae, suscipe nunc ancillam tuam. O Virgo virginum, agnosce hanc virginem tuam. Angele sancte, suscipe animam tibi commissam et deduce eam in pace, ubi quiescat a laboribus suis. Respexit autem Dominus humilitatem ancillae suae, quae per omnia sibi ipsi despecta semper exstitit; et honorificavit Deus novissima ejus, magnificis obsequiis populi nostri, qui usque ad tertium diem, Dominicam scilicet, quo sepulta est, undique per circuitum spolio confluxit. Et quidem, dum adhuc viveret et incolumis esset, frequenter de mortis suae appropinquatione loqui solebat et optabat pia intentione, dicens: „Utinam migrare me contingat de hac vita sub tali tempore, quo nihil importunitatis aut molestiae patiatur ab aperis inveneri.” Quod et factum est: non enim tota aestate placidius effluxerat tempus, quam illo triduo erat.

142. Et quamvis esset moeror nobis omnibus super discessu ejus, gratiosa tamen quadam jocunditate fruebantur omnium corda, congratulantium beatae conversationi ejus. Quamvis autem immutabili consuetudine caveatur apud nos, ut nunquam extra limina cellae procedat sororum congregatio: ob venerationem tamen singularis gratiae Domini, quam evidenter in ancilla sua operatus fuerat, placuit venerabili Patri nostro, cunctisque pariter fratribus, ut cunctae pariter discipulae venerabile corpus magistræ et obsequium ei in sepulturam exhibere permitterentur. Igitur per manus earum, quas adhoc ipsa denominaverat, nec non et Beatricis commissae, quae et infirmitati et funeri ejus devota adfuerat, reposita est in loculo secus altare, Domino omnipotente sacris virginibus dedicatum in Ecclesia B. Florini (70). (Obiit) anno aetatis suae XXXV, XIV Kalendas Julii, feria sexta, hora nona, anno Domini 1165 (71), visitationis suae anno XII (72), ex quo eam visitaverat paterna gratia Domini nostri, qui in cunctis miserationibus suis sit benedictus in saecula saeculorum. Amen.