Księga VIII

102. Sermone praecedenti ad finem deducto, diutius solito diutius visitare me angelus Domini: quod ego deliciis meis imputans, anxiabam intra me, ac diligentius lacrymis et orationibus operam dedi: et adjuvabat me conventus noster oratione continua. Et consummatis septem et decem diebus ab eo, quo jam dicta verba compleverat (post festum S. Gregorii papae 12 Martii) stabam sola in oratorio circa horam tertiam, effundens coram Domino cor meum, ac dicebam: «Non mea merita aspexisti, Domine, in omnibus, quae hactenus mecum operatus es; sed in tua misericordia fecisti omnia haec. Profecto obsecro ne compescaris deliciis meis, aut cujusquam alterius, quin haec, quae nunc apud me initiare dignatus es, propter bonitatem tuam ad bonam consummationem perducas. De via rectorum Ecclesiae, quam mihi in mysterio demonstrasti, congruentem disciplinam nobis aperire dignare, ex qua aliquis fructus correctionis proveniat, sicut necessarium esse nostri populo tuo.» Adhuc ista, et his similia in oratione loquente me, ecce angelus desiderii mei subito apparuit coram me et sermonem, quem desiderabam, his verbis initiavit, dicens: «Haec dicit Dominus: Ecce ego mitto angelum meum, ut annuntiet vobis, qui in sublimi potestate institutares estis. Dico autem vobis, quod iniquitas terrae, quam absconditis propter aurum et argentum, ascendit coram me, tanquam fumus de igne…. Videte Pontificem magnum et excelsum super omnia Dominum Jesum, quomodo in diebus obedientiae suae ambulavit in medio discipulorum suorum, non in altitudine dominantis, sed in humilitate ministrantis; tanquam pius aemulator gregis sui, usque in consummationem mortis pro eo. Respicite semen ejus, quod est benedictum, ministros vocationis vestrae beatos apostolos: nunquid sicut vias vestras viae illorum fuerunt?…»

103. Celebrantibus nobis diem festum Paschae (31 Martii) in tempore divini officii post lectionem Evangelii, apparuit mihi angelus Domini stans coram me; cumque hoc petiissem ab eo, ut hoc procurare dignaretur, ne quid negligentiae in illa sacra communione, quam exspectabamus, accideret; adjeci postulare, ut sermonem suum de rectoribus Ecclesiae, secundum quod inchoaverat, prosequi dignaretur. Ad quod mihi breve responsum reddidit dicens: «Si digni essent, multa magna de illis Dominus revelaret.» Quo dicto statim ad alteram festinatione accessit; et cum duobus angelis qui in principio missae advenerant, cum magna diligentia, donec omnes communicassemus, astabat. Sequenti vero die circa idem tempus adveniens, similia inculcavit, et rursus die altero addidit, dicens: «Haec dicit Dominus magistris praelatis Ecclesiae: Recordamini, quam rationem reddeturi estis in tremendo judicio meo de ovibus meis, quas suscepistis regere et custodire….» Post haec quasi in spiritu lenitatis, ait: «Ego Dominus clamo et admoneo pastores meos…. Sunt enim, qui mihi videntur boni et pacifici, heu quam pauci! et alii multi mali et perversi…. propter quod oportet admoneri bonos, ut in melius proficiant; malos autem et perversos, ut convertantur, ne pereant de via justa.» Et cum me iterum visitasset, adjecit: «Attendite cum omni sollicitudine mentis viam vestram… quod si me diligitis et nomini meo honorem praebetis, honorificabo vos coram sanctis angelis meis.»

104. Adhuc loquente ad me angelo sermones illos de pastoribus Ecclesiae visum est quibusdam opportunum, ut interrogarem de iis, in quibus erroris sui occasionem accipiunt dubii quidam. Interrogavi igitur, non quasi in fide dubitans, sed quasi cupiens fidem nostram ex angelica auctoritate firmari, et dicebam: «Nunquid, domine, in ecclesiasticis sacramentis parem habent veritatem officia eorum pontificum, qui sinistre et non secundum Deum ad pontificatum suum introierunt, et eorum quorum bonus introitus est?» Qui respondens ait: «Multi, dum profunde talia scrutantur, magis depravantur, quam emendantur: et talia Dominus revelaret, si non eo liberius peccarent illi ad quos pertinent.» His dictis confestim ablatus est ab oculis meis. Iterum autem die alia cum redisset ad me, interrogavi eum, repetens eumdem sermonem, qui praescriptus est. Et ille: «Habenti, inquit, parem virtutem, sed beneplacitum est magis Deo in officiis eorum, qui bene introierunt.» Iterum subjeci dicens: «Jane est, domine mi, ut quod presbyteri ordinati ab illis quorum malus introitus, eamdem habeant potestatem consecrandi corpus et sanguinem Domini in altari, quam habent, qui ordinati sunt ab illis qui legitime introierunt?» Qui ait: «Non ascendat unquam dubitatio in cor tuum de hac re; sed certum habeo quod omnes qui in ecclesiastica ordinatione presbyteratum acceperunt, eamdem potestatem habent in consecratione Dominici sacramenti, sive bene, sive male introierunt ordinatores eorum….»

105. Quia ad Patres nostros, spiritualia judicia in Ecclesia habentes, pertinere totus hic sermo visus est, rogavi angelum Domini dicens: «Oro, domine, ut sicut spiritualibus rectoribus verba admonitionis hactenus ministrasti, ita illis quoque, qui saecularia judicia habent, aliquas admonitiones, ex quibus et ipsi corrigi possint, a Domino nuntietis.» Qui confestim petitioni meae consensum praebens, his verbis sermonem ad illos pertinentem exorsus est. «Ecce constituit Dominus super populum suum principes et judices, ut facerent judicium, et justitiam, et confirmarent veritatem, et pacem inter virum et virum, ut esset omnis populus beneplacens coram Deo vivente. Nunc autem…. Proplerea vobis dico, dicit Dominus, si non audieritis vocem admonitionis meae, et conversi fueritis ad me, detraham vos ab altitudine vestra, qua male usi estis, in profundum inferni, et eritis consortes illorum, quibus vos assimilastis in incendio viventes in sempiternum.» In die sancto Pentecostes (19 Maii) in hora prima, ante celebrationem divini officii, cum essem in oratione, apparuit angelus coram me et hactenus dictum sermonem complevit.

106. In festivitate S. Martini (58) inter silentia missae allocuta sum angelum dicens: «Placeat nunc, domine, ut exhibeas nobis disciplinam congruentem illi viae, cujus pars vepribus occupata apparuit, altera vero floribus amoena, et stricta, nihil habens veprium et impedimentorum.» Vix petitionis meae verba complevi et protinus ait: «Ecce dico vobis, qui in saeculo viduali estis, viventes in carne, in laboribus, in angustiis multis, abstinete vos a vitiis hujus saeculi et ambulate in via continentium….» Et adjecit in Vigilia apostolorum (28 Junii), dicens: «Et quid adhuc vos admoneo? Ecce ostendi vobis viam, instruxi vos disciplina, palpate huc et illuc, considerate verba, retinete exempla, diligite castitatem, currite ad charitatem Domini nostri Jesu Christi, quam vobis praestare dignetur, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.» Cum autem consummati pene essent hi omnes sermones, in festivitate apostolorum Petri et Pauli, ante horam divini officii, fui orans in secreto, et apparuit in conspectu meo angelus Domini et locutus est audiente me verba haec: «Trevirensi episcopo (Hillino) et Coloniae et Moguntiae episcopis (Arnoldo II et Rodulfo) annuntiatum sit vobis a Domino Deo, magno et tremendo et ab Angelo testamenti libri hujus, ut haec verba, quae inveneritis in praesenti libro, annuntietis Romanae Ecclesiae, totique populo et omni Ecclesiae Dei. Emendate vos ipsos et convertimini ab erroribus vestris et nolite indigne accipere admonitionem sacram et divinam, quia non sunt haec ab hominibus inventa. Dico autem vobis ex nomine, quoniam in ista provincia nomen religionis habetis. Legite et audite admonitiones divinas et suscipite eas placida mente. Et nolite arbitrari haec figmenta esse mulierum, quia non sunt; sed sunt a Deo Patre omnipotente, qui est fons et origo omnis bonitatis. Quod autem vobis dico, caeteris omnibus dico.»

107. Cupiebam octavi sermonis initium accipere die translationis S. P. N. Benedicti (11 Julii), sed impeditae sunt die illo orationes meae ab hospitum praesentia, et translatum est desiderium meum usque ad proximum diem. Tunc etiam stante me in oratione post horam capituli, praesentavit se mihi angelus Domini et postulavi, ut sermonem ordinis ad eos, quorum via in visione quasi glebis occupata apparuerat, et confestim aperiens os suum haec verba locutus est: «Attendite, vos, qui in eremo viam ducere elegistis, quam discretionem habeatis…, ut non cito sequamini omnem impetum zeli vestri, qui vos ad altitudinem perfectionis impellit, neque supererogationis mensuram virtutis vestrae laboribus immoderatis… Propter hoc memento, homo, fragilitatis tuae, ut caute gradiaris in via dura quam ingressus es et patienter agas in festinatione tua, ne ruinam patiaris… ad haec sumite eruditionem et disciplinam contemplationis et consolare abjectionem tuam in ea.» Considerantibus nobis in capitulo, ad audiendam lectionem Regulae, in festivitate S. Mariae Magdalenae astitit coram me dominus meus et praesentem sermonem congruo fine complevit. Cum esset festivitas B. Jacobi in primis Vesperis, apparuit angelus Domini coram me; fecit itaque, sicut suggesserat mihi conscriptio sermonum istorum, ac petii ab eo, ut titulum, qui in capite libri hujus scribendus esset, pronuntiare dignaretur: qui continuo petitioni meae assentiens ait: «Hic est liber, etc., num. 86.»

108. Mense Augusti, quinta die ejusdem mensis, post vigilias matutinas, cum essem cubans in lectulo meo, nec adhuc somnum cepissem, subito apparuit coram me angelus Domini et praesentis libri nonum sermonem initio habuit his verbis: «Ecce ego habeo aliquid ad vos dicendum, qui in juventute positi estis, quasi lilium, quod ante solis ortum clausum erat et quando sol splendet, in virtute sua aperit se, et delectatus in ardore solis… Discite vi primis in flore Domino… Ecce in sinu vestro est thesaurus desiderabilis et pretiosus, hoc est virginitatis gemma. Beati eritis, si custodieritis eam… si placuerit animae vestrae custodire eam, attendite vobis ut non inquinetis eam negligentia levitatis vestrae: declinate cum pavore cordis ab irritamentis immunditiae et fugite confabulationes et collusiones adolescentularum, et corruptoribus earum nolite sociari; custodite os vestrum ab impudico sermone, et ab omni turpitudine oculos vestros et manus abstinete…» Post haec rursus adjecit, et dixit: «Adhuc addam loqui fratribus et conservis meis admonitiones Patris eorum. Filii, aptate vobis in consuetudinem mores sanctitatis in floribunda aetate vestra, quos in tempore maturitatis vestrae possitis exercere… O adolescentes et juvenes immaculati,… ambulate in pulchritudine viae vestrae, et eritis filii amabiles Domino et similes angelis Dei in coelo, ad quorum societatem ducere vos dignetur Dominus noster Jesus Christus.»

109. Cum esset completus per angelum sermo praecedens, in Vigilia Assumptionis sanctae genetricis Dei Mariae, rursus in ipso die festo, in tempore divini officii visitavit me et ait: «Ecce adhuc volo consummare sermones meos, quoniam adhuc locus est et habeo aliquid breviter dicere ad infantes, qui nesciunt se custodire propter ignorantiam; propter quos oportet admoneri matres eorum, ut custodiant eos cum timore Dei castos et immaculatos, ne forte pereant. Ad haec ego subjunxi interrogans et dicens: “Quid est, domine, quod dixisti: Castos et immaculatos? quid facere possunt infantes, unde castitatem suam commaculent? nonne et si quid deliquerint, ignorantia eos excusat?” Et ait: “Castitatem suam verbis immundis saepe coinquinant et operibus, qualia et ipsi perficere possunt; et quamvis per ignorantiam faciant, tamen sine reatu non sunt, et poenam omnino evadere non possunt de hac vita migrantes, quia neque ab aliquo sunt castigati, neque per se ipsos poenitentiam delicti habere sciebant; propterea castigari debent a parentibus pro delictis suis, quia sicut mala facere assuescunt, ita et bona facere discent, si per charitatem ad hoc nutriuntur. Quod tamen dixi: Immaculatos, pro iis dixi, qui cum paululum de septennio exierint, tunc amplius se commaculant pravis operibus, quia plus noverunt cogitare de malo, quoniam non sunt prohibiti ab eo, nam et ipsi in quantum possunt operantur opus impudicitiae, nescientes quid faciant. Tales igitur, si de hac vita migrant, magnas poenas sustinent, quo usque purificentur, quia nulla omnino macula in regnum Dei potest intrare. Hoc ergo est illorum perire, de quo supra dixi: tanto autem gravius, ac diutius puniuntur, quominus orationibus et eleemosynis amicorum adjuvantur, pro eo quod eis indigere non credantur. Dico vobis parentes, et quicumque parvulorum custodiam habetis, attendite quomodo in magna cautela eos custodiatis, quia in vos redundabunt delicta eorum…. Consummavi autem hunc sermonem in Octava Assumptionis….» Haec est adjuratio conscriptoris sermonum istorum. Adjuro per Dominum, et per angelum ejus, omnem, qui transcripserit librum istum, ut diligenter eum emendet, et hanc adjurationem codici suo ascribat (58).