86. Hic est liber Viarum Dei, qui annuntiatus est ab angelo Dei altissimi Elisabeth, ancillae Christi et Dei vivi, in quinto anno visitationis eius, in quo visitabat eam Spiritus, ad salutem omnium, qui paternas admonitiones Dei grata benedictione percipiunt. Et erat in anno Dominicae Incarnationis 1156. Factum est in exordio quinti anni visitationis meae, iam appropinquante die festo Pentecostes, ego Elisabeth vidi in visione spiritus mei montem excelsum, copioso lumine in summo illustratum, et quasi vias tres, a radice eius ad cacumen usque porrectas. Quarum una (quae media erat) in directum mihi posita, speciem habebat sereni caeli, sive lapidis hyacinthini; quae vero a dexteris mihi erat, viridis apparebat, et quae a sinistris, purpurea. Stabat autem in vertice montis, contra viam mediam, vir quidam insignis tunica hyacinthina indutus, et praecinctus ad renes baltheo candido; facies splendida erat ut sol, oculi vero in modum stellarum radiantes, et capilli eius tamquam lana candidissima; habebat autem in ore gladium ex utraque parte acutum, et in manu dextera clavim, in sinistra vero quasi sceptrum regium.
87. Vidi rursus aliam visionem; in solemnitate Pentecostes, in ascensu montis ejusdem, a sinistris viri praefati, secus vias prioris visionis, alias tres vias, varietatem habentes hujusmodi. Una earum, quae viae viridi propinquior apparebat, amoena quidem erat, sed ita ex omni parte vepribus condensis vallata erat et obtecta, ut ab eis pungi necesse esset ambulantes per eam, nisi diligenter constricti et inclinati incederent. Apparuit et semita quaedam delectabilis, arcta, et quasi modicum trita, nihil habens veprium, sed ex utraque parte jucundo gramine et floribus diversi generis copiose vallata. Media autem inter has duas una erat, ampliorem caeteris habens latitudinem, plena et quasi pavimentum habens ex lateribus rubeis, quam cum diligentius aspicerem, angelus Domini, qui mihi assistebat, dixit: «Viam hanc ingredieris, et pulchra tibi videbitur, et commoda ad ambulandum in ea; sed periculosa est, et facile labuntur incedentes per eam.»
88. Rursus in Octava Pentecostes, in tempore meridianae quietis, subito aperti sunt oculi cordis mei sine carnis vexatione, sicut ei in praefatis visionibus, et vidi iterum, quae praedicta sunt omnia. Adjecit autem Dominus ostendere mihi praeter eas vias, quas videram, alias quatuor, secus tres vias primae visionis, a dextris viri, qui stabat in cacumine montis. Una earum, quae proxima erat viae purpureae usque ad medium montis, difficultatem magnam habere videbatur a veprium densitate, quibus ex utroque latere obsita erat; reliqua vero pars ejus usque ad summum floribus amoena, et ab impedimentis libera, sed arcta et modicum trita apparuit. Quae erat proxima huic, arida videbatur, et in modum campi arati, glebis ingentibus aspera, et viatoribus suis plurimum onerosa. Eram autem cogitans apud me de his duabus viis, quod difficilem haberent incessum, et respondens angelus, qui mihi assistebat, ait: «Si quis ambulaverit per vias istas, caveat, ne offendat pedem suum; qui autem offenderit et ceciderit, si non surrexerit, sed permanserit, non videbit lumen aeternum; reliquae vero duae, quae pariter cum his apparebant, planae et expeditae erant, et aspectu pulchrae, candorem habentes quasi terrae bene tritae in strata publica.» Cumque haererem in aspectu earum, audivi rursus angelum dicentem: «Via justorum recta facta est, et iter sanctorum praeparatum est.»
89. Visionis primae, sicut per angelum accepi, interpretatio est haec. Mons excelsus, altitudo coelestis beatitudinis est; lux in vertice montis, claritas vitae aeternae; viae diversae in monte, coelorum variae ascensiones sunt, quibus ad regnum claritatis ascendunt. Via hyacinthina, divinae contemplationis studium est. Ambulant in ea, qui jugi meditatione et desiderio in Deo et in coelestibus mentis oculum figunt. Via viridis eorum est, qui in activa vita perfecti et irreprehensibiles esse student, incedentes in omnibus mandatis Domini sine querela; qui dum non transeunt, sed inhaerescibili bravio supernae retributionis, in cunctis operibus suis attendunt, gressus mentis in viridi figunt. Via purpurea, ascensus beatorum martyrum est; qui in tormentis passionum justitiam Dei per patientiam operantes, in purpura sanguinis sui ad divinum lumen transire contendunt. Vir insignis supra montem, Christus est; splendor vultus ejus, divinae claritatis ejus est signum; oculi radiantes, serenus aspectus ejus super electos; capilli, lanae albae similes, Antiquum dierum esse pronuntiant, licet in novissimis diebus secundum carnem sit natus. Gladius anceps in ore ejus, terribilis judicii sententia est, de ore ejus processura; feriens reprobos duplici contritione corporis et animae. Clavis in dextra ejus apparet, quoniam ipse est, qui solus aperit januam vitae et nemo claudit; claudit et nemo aperit (Apoc. III); ipse quoque est, qui profunda mysteriorum Dei, cui vult, reserat et non est, qui claudat; signat et non est, qui signaculum solvat. Sceptrum in sinistra ejus, potestas regia est, quam et secundum humanam naturam se accepisse testatus est, dicens: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII). Tunica hyacinthina virum indicat coelestis contemplationis, quae totam perfecte possidebat mentem Salvatoris; non enim ut caeteri hominum ad mensuram spiritum acceperat, in quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II). Baltheus candidus inviolabilis innocentiae candorem in eo designat. Apparuit in via, quae divinitatis suae contemplationem significat; quia sic eam vult manere in aeternum, cum caetera pertransura non sint. Non apparuit in omnibus et lumen erat in omnibus (Matth. XXVIII); quia singulae significant virtutes, per quas justi homines veniunt ad montem excelsum, ubi recipiunt pro singulis virtutibus singulas mercedes et in omnibus viis Veritatis contemplandus est Deus.
90. Visionis secundae mysterium hujuscemodi est. Tres viae, quae a sinistris viri, stantis in monte secus viam viridem, apparuerunt, proprietatem exprimunt trium ordinum in Ecclesia, videlicet conjugatorum, continentium et rectorum. Via vepribus vallata, vita est conjugatorum. Amoena apparet via haec, quia ab justa instituta est a Deo haec vita; et si legitime observetur, pulchra et bene placens est in conspectu Domini, et ambulantes in ea procul dubio in montem Dei ascendunt. Sed infinita saecularium curarum sentes huic ex omni parte sunt permixtae, quibus pungi necesse est viatores ejus, nisi ex parte vivendo sese omnibus modis constringant et coram Deo et hominibus se humiliando semper velut inclinati incedant. Via a vepribus libera, et jucundis floribus utrinque vallata, vita continentium est; horum etenim proprium est a curis et sollicitudinibus vitae praesentis mentem abstrahere et sola, quae Domini sunt, cogitare, ut sint sancti corpore et spiritu. Arcta est via haec, quia si legitime et sapienter observetur, magna disciplinae custodia coarctari necesse est gressus ambulantium in ea, ne forte, secundum arbitrium proprium viventes, aut in fornicationem labantur, aut cum falsis virginibus, sive viduis delicatis, quae viventes mortuae sunt, deputentur. Modicum trita est, quia respectu aliorum pauci sunt qui ingrediuntur per eam, pauciores qui perseverant in ea; floribus diversi generis delectabiliter undique vallata est, quia omnia virtutum genera continentium vitam adornant. Via media inter duas praedictas latior illis, ita recolor, est; ea enim cum sit instituta ad regendam vitam conjugatorum, sive continentium, sive aliorumque, minus illis coarctatur, et liberius arbitrium habet propriam voluntatem exercendi, ac per hoc facilius in ea lubri cant gressus ambulantium per eam: quod et ipsa ejus planities apte significat. Propter quod et periculosius dicta est, quia tam multi in ea labuntur, ut in ipsa paucissimi stabiles inveniantur. Quod autem quasi pavimentum visa est ex lateribus rubeis, quae sunt ex terra ignibus cocta, sollicitudinem significat praelatorum, qua circa subditos mentes eorum jugiter decoqui necesse est, quibus et animae et corporis procurationem debent.
91. Visionis tertiae interpretationem, cum ab angelo instructore meo sciscitarer, dixit ad me: «Ecce incepisti librum Viarum Dei, sicut proposui tibi fieri. Haec idcirco dicebat quoniam anno priore, die quadam cum essem in spiritu, duxerat me quasi in pratum quoddam, in quo fixum erat lectrinarium, et introivius illuc. Et ostendit mihi congeriem magnam librorum, illuc depositorum, et ait: “Vides libros istos? Omnes adhuc ante diem judicii dictandi sunt.” Elevans autem unum ex eis dixit: “Illic est liber Viarum Dei, qui per te revelandus est, quando visitaveris sororem Hildegardem, et audieris eam.” Et ita quidem impleri coepit, continuo cum ab ea rediissem (57).»
92. Est autem quatuor Viarum, quae in tertia visione monstratae sunt, significatio haec. Prima, quae erat vicinior viae purpureae, in inferiori parte dumetis aspera, in superiori autem expedita et florida, vitam significat eorum, qui legitime in saeculo viventes, in curis rerum mundanarum dies suos dividunt, ac deinde ad floridam et expeditam continentium transeunt vitam; eorumque regula se constringentes, pariter cum illis in montem Dei ascendunt. Via arida, et glebis aspera, durissimum illud genus vitae est, quo incedunt sancti eremitae, et nonnulli in societate hominum conversationem habentes, qui carnem suam supra humanum modum macerant et exsiccant jejuniis, vigiliis, genuflexionibus, flagellis, cilicio, et gravissimis quibusque afflictionibus. Omnia hujusmodi quasi glebae asperrimae sunt, et multo conatu et vigilantia opus est ambulantibus per viam hanc, ne forte in nimia ejus asperitate offendunt, et gravius caeteris corruant. Duarum viarum, quae simul cum eis, quae descripta est, apparebant, una (ut dictum est) magis trita et expeditior visa est, de qua locutus est instructor meus dicens: «Per hanc viam incedunt sanctae animae infantium, quae in sacro baptismate sanctificatae sunt, et infra septennium e vita discedunt; qui quoniam saeculi malitiam experti non sunt, expedito et liberrimo gressu ad regnum Dei perveniunt.» De altera vero ait: «Adolescentium via est haec, quae paulo tardius illis incedunt, et idcirco minus trita et expedita apparet illorum via.» Ecce hae sunt visiones, et interpretationes earum. Qui aperuit oculos meos, ut viderem visiones Dei, ipse procul dubio per angelum suum, sicut placitum fuit ante ipsum, in hunc modum intelligendas esse demonstravit.








