Księga III (VE 37-52)

Aliae visiones usque ad festum Annuntiationis anno 1154.

37. In exaltatione Sanctae Crucis saepe in exstasi facta vidi gloriosum illud signum crucis nimii fulgoris. Non tantum in illa secreta regione lucis, sed et foris in inferiori quadam luce palam ostensum est mihi. In festo S. Michaelis in primis Vesperis, cum essem in exstasi, vidi ante thronum maiestatis Domini tres viros valde gloriosos stantes, quorum qui melius erat, excellentior aliis apparebat, et thuribulum aureum in dextera videbatur tenere. Et dixi, cum rediret ad me: «Stetit Angelus iuxta aram templi, habens thuribulum aureum in manu sua.» (Apoc. VIII)

In die ad missam vidi rursus eumdem virum excellentiorem, cum insigni vexillo incedentem, comitante eum turba copiosa. Hi autem in circuitu throni cum venissent ante conspectum maiestatis, proiecerunt in facies suas, atque ita tribus vicibus factum est.

38. In eadem missa, cum accederent sorores ad communicandum, et ego adhuc a longe sederem propter imbecillitatem, introspexi in calicem et vidi veram speciem sanguinis. Et cum infunderent vinum, distincte aspexi differentiam sanguinis et eius quod affusum est, donec commista sunt et unus color sanguinis appareret. Die alia, nescio qua, simile mihi accidit. Et videbam (sicut mos mihi est) omnia quae foris circa altare agebantur in tempore missae. Et dum sacerdos calicem benediceret, ecce columba, quam videre soleo in altari, pedetentim accedens caput calici immersit, et continuo species sanguinis apparuit. Et nunc quidem rarum mihi non est videre huiusmodi. Factum est etiam in una dierum, ut veniret quidam ex fratribus, ferens in pixide divinum sacramentum Dominici corporis, ut opus esse videbatur cuidam sorori infirmæ. Cumque staremus in circuitu eius, et ego, et quaedam sorores loquentes mecum de eo, ecce subito cor meum liquefactum est, et pene rapta sum in exstasim. Et ecce claritas magna refulsit in pixide; et introspexi, cum tamen adhuc esset clausa, et apparuit species verae carnis in ea. Dicens quidem ista contremisco, sicut et tunc videns contremui. Testis autem mihi est Deus, quia nihil in omnibus his fingendo, aut propriam gloriam quaerendo, locuta sum.

39. Rogasti me per epistolam, frater, de Patronis tuis, scilicet martyribus Bonnensis Ecclesiae, Cassio et Florentio, ut in die Natalis eorum aliquid servitii illis exhiberem, si forte et ipsi dignarentur se mihi ostendere, et feci quidem prout potui; jam ad honorem eorum quinquaginta psalmos legi illo die post Matutinas, ubi etiam insidiator meus candelam, quam manu tenebam, extinxit. Post haec autem circa horam tertiam veni in exstasim sine dolore; et vidi tres viros in regione luminis, decoratos palmis et coronis in fronte rubore signatis. Stabant autem duo ex eis conjuncti ad invicem, et paululum segregati a tertio.

Sequenti die ad vesperam, cum solito more essem in exstasi (Sabbatum enim erat), rogavi Dominum ut iterum illos tres Patronos mihi ostenderet; quoniam moleste ferebam quod non distincte agnoveram qui essent illi duo, de quibus rogaveram, quoniam tres videbantur; et diculi Domino exaudire me per tempus, si ita ei placuerit contra voluntatem Domini id me postulasse. Et dixi tremens: «Domine, si voluntas tua est ut fiat quod petii, fiat; sin autem, non fiat.» Et continuo vidi duos viros amabiles valde, de coetu martyrum procedentes, cum signis supra memoratis; et venerunt, ut starent in medium ante conspectum throni. Et ego cum laetitia expergiscens continuo haec verba arripui: «Isti sunt duo olivae, et duo candelabra, lucentia ante Dominatorem universae terrae.» Post haec in festo Sanctarum Virginum undecim millium vidi copiosam multitudinem virginum, quae omnes erant insignitae palmis victoriae et coronis in fronte signatis, ac decora caesarie spectabiles.

40. In vigilia Omnium Sanctorum ad vesperam veni in quietem exstasis. Tunc solito more visum est mihi, quasi raperetur spiritus meus in sublime; et vidi ostium apertum in caelo, et tantam sanctorum multitudinem, quantam numquam ante videram. Unde quoque, quod de sancta Trinitate ibi me dixisse memini, tunc mihi secundo intimatum est. In ipso autem die solemnitatis ad vesperam, iterum rapta in exstasim, vidi coram me stantem quasi puerum amabilem valde, indutum veste alba, et praecinctum; et dixi: «Quis es, Domine mi?» Et apparuit, ut tacerem; et dixi: «Angelus Domini bonus, qui fuit cum Jacob, ipse sit mecum in terra peregrinationis meae, et benedicat vias meas Deus.» Et continuo visa sum mihi in sublime tolli, et audivi voces canentium carmen jucundissimum.

41. Post haec in die quo secundum morem Ecclesia fidelium defunctorum commemoria agebatur, in tempore divini sacrificii vidi quasi versus Austrum montem excelsum valde, et juxta illum vallem profundam horribilem nimis; erat enim plena atris ignibus, quasi obtectis, et non valentibus emittere flammam in altum. Illic tortores spiritus innumerabiles vidi, et animas potestati illorum traditas, quae horrendo et debili modo ab illis concutiebantur, trahebantur, et supra modum infinitis modis vexabantur. Formas quidem nec in his, neque in illis discrevi; hoc tantum intellexi, quomodo hi quidem torquebant, illi vero torquebantur. Vidi autem procul hinc versus orientem aedificium valde gloriosum, quasi tribus muris circumdatum, et variae distinctiones mansionum in eo, et splendor lucis immensae omnia illustrabat. In circuitu autem eius arborum et herbarum ac florum jucundissima amoenitas apparebat. Locus autem qui medius videbatur inter hoc aedificium et vallem praedictam, spiritibus asperrimis et quasi ambulis totus videbatur occupatus. Cumque haec aspicerem, ecce copiosa multitudo candidae plebis de valle consurgens, per medium illius luminis, cum magna festinatione et multo conatu ad aedificium praedictum tendere visa est, tandemque perveniens introivit. Quidam autem ex eis extra semitas viam egerunt, et absque labore pervenerunt; factus est autem hic transitus durius vicinorum, et per intervalla.

42. Nolo etiam ignorare te, frater, de quodam ex amicis nostris, quem tanquam patrem dileximus, quoniam in die anniversarii eius, cum fecissem quamdam pro eius liberatione, quae mihi per visionem demonstrata fuerant, vidi illum tempore sacrificii in veste candida stantem coram me, et cum eo decorum quemdam juvenem, albis indutum et praeclarum. Cumque devote elevasset manus et oculos in caelum coram me, quasi gratias agens, conversus a me ibat cum comite suo usque ad aedificium illud quod supra descripsi; et ego vias eorum observans videre eos non cessavi, quousque intraverunt illuc. De visionibus autem sanctorum quid amplius tibi dicam, nisi quod singuli in suis Natalitiis dictum est animam meam consolari dignati sunt.

43. Vidi in Adventu Domini aedificium quoddam praeclarum, uno muro circumdatum; et in medio eius turrim tantae celsitudinis, ut cacumen eius caelos penetrare videretur. Cumque saepenumero id ita mihi appareret, accidit in una Dominica, cum ad me redirem ab exstasi, ut subito orationem huiuscemodi arriperem: «Domine Jesu Christe, pie et exaudibilis, ostende mihi indignae famulae tuae quae sit ista civitas, quam demonstrasti mihi.» Et continuo haec verba responsionis in ore meo posita sunt: «Haec est Hierusalem caelestis, quae aedificatur, ut civitas, cuius cacumen pertingit ad caelos.» Post haec, imminente festivitate Natalis Domini, biduo ante festum diem praeparabar ad solitos mentis excessus. Cum venisset autem vespera solemnitatis Nativitatis, tandem in quietem exstasis deveni. Sensi autem me quasi in sublime elevari, et vidi ostium apertum in caelo; et venerabile illud arcanum, quod in festivitate Omnium Sanctorum videram, jam tertio nunc demonstratum mihi est. Cumque delectata fuissem in multitudine dulcedinis Dei mei, tandem ad meipsam rediens, in haec verba continuo prorupi:

«Desiderans desideravi videre Dominum, Deum Salvatorem meum, et vidi, et ecce salva facta est anima mea.» Eram autem pernoctans in oratione, nec potui corpus meum dare sopori; prae nimia claritate lucis, quam tota nocte intuebar. Ostium enim illud, quod antea sine mentis excessu intueri non poteram, continue apertum vidi in magna jucunditate; et lux eius decuplo clarior apparuit, quam in praeteritis visionibus.

44. Cum autem fieret apparatus ad celebrationem prioris missae, quae inter matutinale officium erat decanlanda, vidi radium magnae claritatis de sursum ab eodem ostio usque ad altare oratorii protendi. Cumque inchoaretur Liber generationis, ecce gloriosissima Regina coelorum, mulier exercitu angelorum comitata, per eumdem radium descendens venit, et astitit a dextris sacerdotis, habens coronam maximam ac jucundissimi fulgoris in capite. Cumque finito evangelio secundum consuetudinem antiphona illa decantaretur, quae est: O mundi Domina, elevata est cum suo comitatu, et per praedictum radium lucis regressa est ad sedem suam. Ego autem, cum toto illo tempore essem in exstasi, eam tamen devotissime invocare non cessavi. Erant autem duo splendidi juvenes, qui per praedictum radium descendentes, commorantes circa ministros altaris a principio missae usque ad finem; in secunda quoque missa alii duo. Stabat autem horum alter quidem ad latus sacerdotis, alter vero iuxta diaconum, cum annuntiaret evangelium. Et de eo quidem qui erat secus diaconum, cogitabam intra me quoniam ipse esset unus ex diaconis nostris, qui interfuit missae, essetque indutus alba (quod quidem non erat), stare ad ministrandum; sed tamen ex hoc eram dubia, quoniam hic albus et crispus videbatur, ille vero niger erat. Tunc convertit ad me faciem quasi indignans, et continuo verba haec cordi meo infixa sunt: «Ego sum Angelus testamenti.» Inter haec omnia ecce columbam vidi, assistentem sacrificio Dominico super altare.

45. Sequenti die, tempore divini officii, vidi B. Stephanum protomartyrem in superna claritate, splendidum valde et insignem signis martyrii et diaconatus. Eodem die ad vesperam vidi B. Joannem Evangelistam, stantem in conspectu throni, candidissimo amictu et stola aurea more sacerdotali decoratum. Respexi autem ad eum locum, in quo quatuor evangelistas videre consueveram, et tria quidem animalia vidi; locus autem Aquilae vacuus apparuit. Die Innocentum, tempore divini officii, vidi montem excelsum et splendidum, et in cacumine eius Agnum candidum et amabilem valde, habentem signum Dominicae crucis in dorso. Sequebatur autem eum multitudo martyrum copiosa, cum palmis et coronis rubore signatis. Et cogitabam quidem apud me hos esse beatos illos infantes, qui occisi sunt pro Domino Jesu; sed hoc in illis mirabar, quod nulla infantiae signa in eis apparerent: omnes enim iuvenilis aetatis plenitudinem habere videbantur. In Circumcisione Domini et Epiphania visiones vidi Dominicae diei, sed evidentius in Epiphania. Tunc etiam in prima Vespera vidi tres reges coronatos stantes ante thronum; et accedentes adoraverunt flexis genibus ante Filium hominis et tollentes coronas de capitibus suis, obtulerunt eas in manus ipsius; rursusque eas ab ipso receperunt. In die ad missam rursus eosdem tres vidi adorantes coram Domino Jesu; et munuscula nescio quae lucida in manibus eorum dari visa sunt.

46. In Purificatione gloriosissimae Matris Mariae, ad missam, perlecto evangelio, in exstasim veni; et vidi dominam meam per radium lucis descendens venire, et astitit a dextris sacerdotis; et iuxta eam vir grandaevus et venerabilis, barbam habens canam et prolixam. Cumque sorores obtulissent luminaria in manus sacerdotis, regressa est ad superna. Et ecce copiosus exercitus insignium puellarum, cum splendidis luminaribus, venit in occursum eius. Factaque aliquantula mora in extrinseca hac luce, cum ipsa regressa sunt ad altiora, sequentes eam cum gaudio. Eodem die ad vesperam, cum essem in exstasi, iterumque eam viderem in superna gloria, invocavi devotissime auxilium eius; et cum omni diligentia me et charos meos illi commisi. Et in fine orationis adieci dicens: «Domina mea, quid de te sperabo?» Et respondit visa est: «Bonam gratiam de me sperare potes tu, et omnes qui fiduciam habent in me. Mirificavit Deus misericordias suas in me etiam, frater mi, ex quo nuper a me discessisti, et haec fecit mihi.»

47. Accidit, in prima Dominica solemnis jejunii, in primis Vesperis, ut venirem in mentis excessum; et vidi rotam candidam in aere mira velocitate circumcurrentem, et in summitate eius aviculam candidam cum magna difficultate sese tenentem, ut non circumferretur impetu rotae; et aliquoties quidem paululum a summitate ad inferiora delapsa est, ut esset in summo, atque in hunc modum diu laborabat, vicissim labens et resurgens. Post haec vidi montem excelsum et amarum valde, et super illum delata est rota. Iterumque ibi circumferebatur, ut prius, et avicula ei adhaerens in suo labore perseverabat. Eram autem vehementer admirans quid ista portenderent; et cum magno desiderio postulavi a Domino intelligentiam visionis. Et excepto aliquantulo intellectu, redii ab exstasi; moxque haec verba ex improviso arripui: «Arcta et angusta est via quae ducit ad vitam, Domine, quis ibit per eam?» Et subiunxi: «Ille qui custodit vitam suam a carnalibus desideriis, et non habet dolum in lingua sua.» Et adieci: «Domine, quid faciam ego?» Et rursus haec verba responsionis inciderunt ori meo: «Si vis ambulare sicut ego ambulavi, considera vestigia mea; et noli te avertere ad dexteram neque ad sinistram, sed sequere me, et sic pervenies; quia dixi: Ego sum via, veritas et vita; si quis introierit per me, salvabitur, et pascua inveniet.» (Joan. X.)

48. Post haec in secunda feria rursus in exstasim veni, et vidi praedictam visionem, ut prius; sed et eo amplius, quia et scalam vidi supra rotam stantem, quae tantae celsitudinis erat, ut cacumen eius coelos penetrare videretur. Postes eius laterales lapidei videbantur et triangulares; ascensoria vero directissima ac pulcherrimis ab invicem differentiis intervallata. Id autem in memoria retinui, quod primum eorum candidum erat tanquam nix; secundum vero rubicundum, tanquam ferrum ignitum. Post haec die altera rursus vidi omnia quae praedicta sunt, et iuxta rotam speciem viri stantem, cuius caput aureum videbatur, et capilli eius similes lanae candidae et mundae; oculi eius lucidissimi et decori valde; pectus et brachia, quae in modum crucis tenebat expansa, purissimum quondam nitorem habebant ad similitudinem argenti nitidissimi. Habebat autem in dextera ramum arboris viridem et iucundum aspectu; in sinistra vero lucidam rotam, variis varietate distinctam; venter eius aeneus, femora ex chalybe, crura ferrea, pedes vero terrei videbantur. Haec omnia frequenter in tempore Jejunii mihi apparuerunt.

49. Factum est autem in Dominica, quae erat proxima post festum B. Gregorii, cum essem in exstasi et viderem visiones quas in Dominicis diebus videre consuevi; vidi egregium illum doctorem in supernis, plenum gloria et claritate amabili, ad similitudinem gloriae sanctissimorum episcoporum Martini et Nicolai. Habebat autem in capite, quemadmodum et illos habuisse videram, diadema quoddam venerabile, qualia a pontificibus gestari dicuntur. Eadem quoque hora vidi praedictam visionem et aestuabam desiderio magno cupiens intelligere quae videbam, praecipue quid significaret illa hominis species; nam de caeteris intelligebam aliquid. Postulavi igitur a beato illo viro Dei devotissime, ut impetraret mihi a Domino intelligentiam visionis, quam desiderabam; et conversus ad me, haec verba mihi respondit: «Non potes intelligere quid ista significent; sed dic doctoribus qui legunt Scripturas, ipsi sciunt.» Nunc igitur, amatissime frater, hunc tibi, quaeso, laborem assume, ut Scripturas divinas scruteris, et congruam ex eis interpretationem visionis huius coeperis invenire; tibi enim fortassis a Domino reservata est.

50. Ante Annuntiationem Dominicam septem diebus aegrotavi, et incidi in lectum toto corpore languens, ita ut pene nihil refectionis corpori meo possem adhibere; permansi autem in hac valetudine usque ad diem tertium ante festivitatem. Eo die circa Nonam coepi habere in ore meo liquorem tanquam favum mellis, cuius dulcore ita refecta sum, quasi cibum sufficientem accepissem; et confortata sum toto corpore, et emisi sudorem copiosum, in quo permanebam usque in sequentem diem. Et circa tempus missae veni in mentis excessum, et visum est mihi quasi abstraheretur spiritus meus a corpore et sublevaretur in altum. Vidi autem in illo excessu meo coelos apertos, et Dominum Jesum cum infinitis millibus venientem in regionem aeris huius. Et non erat ei species neque decor; sed tanquam recens crucifixus fuisset, sic miserandus apparebat. Cumque demonstraret universo mundo crucem in qua pependerat, et vulnera passionis suae quasi recenti cruore madentia, clamabat voce magna ac nimium terribili, dicens: «Talia propter te sustinui, tu vero pro me quid sustinuisti?»

51. Assistebant autem ei duo diversa agmina innumerae plebis, unum a dextris, alterum a sinistris. Hi quidem qui erant a dextris luce immensa circumfusa videbantur, inter quos praecipua apparuit Virgo virginum, gloriosissima Dei Mater Maria. Ibi diversitates omnium ecclesiasticorum graduum distincte perspexi; inter quos et venerabilem Patrem nostrum beatum Benedictum, cum sua monachali turba, dignoscere delectata sum. Iis autem qui erant a sinistris tenebra densa et horribilis circumfusa erat, ita ut eorum diversitates discernere vix possem. Erat autem huius miserrimae plebis princeps magnus et horrendus ille rex superbus, cui proximi assidebant Judas et Pilatus et crucifixores Domini. Heu! quantos ex clero, quantos nostri ordinis viros et mulieres plenos confusione illic dignoscebam! Cumque omnia perspexissem, dixit Judex omnium ad eos qui erant a dextris: «Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi.» (Matth. XXV.) Ad eos vero qui erant a sinistris: «Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius.» (ibid.) Et continuo illi cum iucundissima alacritate ad lucidas mansiones Dominum subsecuti sunt; hi vero, tristitia et confusione pleni, cum suo patre, principe daemoniorum, in profundissimas tenebras demersi sunt.

52. Continuo post haec reddita sum mihi, et cum plena copia spiritum in haec verba prorupi: «Libera me, Domine, de morte aeterna in die illa tremenda, quando coeli movendi sunt et terra.» Et adieci: «Credo, quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et in carne mea videbo Deum Salvatorem meum.» In ipso autem die festivitatis, cum iterum essem in excessu meo, in tempore divini sacrificii, praesentata est oculis meis passio Salvatoris nostri, qualiter ab impiis veste nudatus, flagellatus est, et ad ultimum cruci affixus. Non autem omnia quae circa eum in passione gesta sunt singulariter tunc vidi, quemadmodum postea in Parasceve. Cumque haec videre cessarem, vidi dominam meam in superna claritate stantem, et cuiusdam rei revelationem ab ea accepi, quam nolo adhuc fieri manifestam.