Księga VII

93. Factum est autem in festo B. Jacobi, cum essem in spiritu, et viderem visionem viarum Dei, rapta sum in sublimi, et quasi in vicino monte Dei contemplabar eum. Et ecce, lux illa immensa, quae montis verticem occupabat, per medium scindi visa est, et introspexi per eam, et vidi sanctorum multitudinem, cujus aestimari non poterat numerus. Et ait ductor meus ad me: «Hic vides martyres, sanctos episcopos et confessores Domini, virgines, coenobitas, utriusque sexus viduas, et saeculares conjugatos et continentes, nobiles et ignobiles, omnes regnantes cum Christo. Hi ambulaverunt vias Domini, vias sanctas, quas vidisti, et perceperunt immarcescibilem gloriam a Christo Domino cum angelis ejus. Consideret nunc unusquisque viam suam: quod si injuste ambulaverit, corrigat se ipsum, cum humilitate, et charitate, et obedientia, et dirigat viam suam. Quod si perseveret, recipiet praemium aeternum.»

94. Eram post haec quiescens in lectulo meo, nec adhuc somnum coeperam, cum repente visitavit me Spiritus Domini, et replevit os meum sermone hujusmodi: «Attendite nunc ergo vos, qui renuntiastis saecularibus desideriis, et elegistis, ut sequamini vestigia ejus. Cogitate apud vos, quomodo vivatis cum humilitate et obedientia et charitate sine murmuratione et sine detractione et invidia, et sine superbia, et ab aliis vitiis abstinete vos…» Nondum verba haec finierat angelus, qui mihi per vices loquebatur, cum instinctu mihi dubitationis quaedam de distinctione viarum Dei, quae descriptae sunt, et interrogavi dicens: «Nunquid, Domine mi, nos coenobitae sumus in via contemplationis, cum sumus in via continentiae? An esse potest, ut simus in utraque?» Et ait: «Communis est vobis via contemplationis cum clericis, sicut illis vobiscum communis est via continentiae: scito tamen, quod multi sunt in via continentiae, qui in via contemplationis non sunt. Et sunt multi clericorum, qui neque in via contemplationis, neque in via continentiae ambulant, et hi infelices sunt….» Et consummatis sermonibus his, in die qua B. Michaelis memoriam agebamus, iterum se mihi praesentavit, et allocutus sum eum, dicens: «Nunquid, Domine mi, secure affirmare poterimus omnes hos sermones ex te processisse?» Haec idcirco dicebam, quia ex parte verba ista protulerat, ita ut faciem ejus non viderem; ex parte vero per os meum in spiritu fuerant pronunciata. Ille igitur, cum magna severitate me intuens, ait: «Crede ex toto corde tuo verba haec, quae descripta sunt, et de ore meo processerunt. Beatus qui legerit et audierit verba libri hujus, quia vera sunt, et a veritate nunquam declinant.» Alium quoque sermonem continuo inchoavit his verbis, dicens: «Admoneo eos, qui in saecularibus curis oppressi sunt, aliquando cogitare quae sunt praecepta vitae, id est diligere Deum, etc…, si ad altitudinem contemplationis se non valent erigere, legitimarum actionum officia studeant adimplere…. Haec est via Domini recta et pulchra, via actionum sanctarum: qui ambulaverit in ea usque ad finem, vitam inveniet, et requiescet in monte sancto Dei, et sors ejus cum filiis lucis.»

Dies festus agebatur et eramus assistentes divino officio, cum ex consuetudine apparuit angelus in conspectu meo. Cumque de mora ejus solito longiore dolerem coram ipso, dixi ad eum: «Placeat nunc, domine mi, ut tertiae illius viae, quae est sanctorum martyrum disciplina, nobis insinues, neque ab hac tua bonitate propter aliqua delicta mea compescaris.» Tunc aperiens os suum locutus est dicens: «Agnus Christi procedit coram sanctis martyribus et ipsi sequuntur eum cum palmis et coronis, congaudentes ei cum triumpho nobili. Audite haec, et corde percipite, qui persecutionem patimini propter justitiam: ite gaudentes per viam nobilem, viam bellatorum Domini, viam purpuratam cruore sanctorum et Agni.» Factum est autem, priusquam verba haec terminasset angelus, qui mecum loquebatur, ut superveniret festivitas Beatarum Virginum Ursulae et sociarum ejus undecim millium. Tunc decantabatur in vigilia matutina sermo ille divinus, quo dicitur: Reddet Deus mercedem laborum sanctorum suorum et deducet illos in via mirabili; unde ego sumpta occasione interrogavi instructorem meum, cum inter silentia missae mihi more suo apparuisset, dicens: «Domine, demonstra mihi quaenam est via illa mirabilis.» Qui continuens respondens ait: «Via sanctorum martyrum haec est, quae bene mirabilis appellari potest.» Post haec cum adesset festivitas S. Martini, circa mediam noctis ante vigilias matutinas, subito expergefacta sum et fugit somnus ex oculis meis; et ecce angelus Domini stabat coram me et allocuta sum eum, dicens: «Oro, mi domine, ut exhortationem sermonis tui de sanctis martyribus jam completas et complenti fine conclusas. Qui cum me contemplari fecisset sublimia quaedam, quorum aspectu eram indigna, petitionem meam implevit.»

96. Fui in oratione, et apparuit mihi solito more dominus meus et postulavi ab eo disciplinam viae illius quae ad ordinem conjugatorum pertinere dicta est; statimque assensit petitioni meae, sicque exorsus est: «Ecce dico et admoneo saeculares conjugatos: abstinete vos a pravis operibus vestris, quae sunt avaritia, luxuria, fornicatio, adulterium, homicidium…, quoniam impossibile est cum talibus vitiis intrare per viam vestram.» His dictis, abscessit: et cum iterum apparuisset, rogavi, ut prosequeretur incepti sermonis exhortationem, qui ait: «Nisi, quod benignus et misericors Dominus est, in taedium posset adduci, pro eo quod tot nudos habitatores mundi admonet, ipsi vero pro nihilo ducunt monita ejus…. Date, o viri et mulieres, honorem ordini vestro, quem Deus honorare dignatus est…. Liget corda vestra viris Domini, ut in opere vobis concesso frenum vobis ipsis imponatis. Dies festos et dies legitimae abstinentiae et temporis purgationis per continentiam honorate, et si quid super addideritis, addet Dominus gratiam vobis et generationi vestrae…. Illud autem scitote, quod mutua conjunctio vestra praecipua causa esse debet propagatio prolis; si qua alia est, ad infirmitatem pertinet, et habet indulgentiam, si timoris Domini moderationem habuerit et eleemosynarum remedium…. Iterum dico vobis, qui sub jugo matrimonii degitis, Deum timete, fidem et dilectionem immaculatam invicem custodite; filios vestros et filias et familiam vestram in timore Domini et castimonia enutrite…. Haec est via vestrae delectabilis amoenitas, quae in mysterio demonstrata est…. Tribulationem tamen carnis et sollicitudines mundi, quas non experiuntur, qui continent, habere necesse est ambulantes in ea, sicut et in similitudine spinarum expressum est….»

97. Rogavi itaque germanum meum, ut sciscitaretur ab angelo, quare in principio sermonis hujus inter caetera iniquitatum nomina, fornicationis nomen adjunxisset, cum hoc non ad conjugatos, quibus loquebatur, pertinere videretur. Cumque super hac dubitatione mea dominum meum interrogare coepissem, locutus est ad me, dicens: «Fornicationis immunditia plenus est mundus, et vix invenitur qui non se praecipitet in foveam ejus. Propter hoc autem in increpatione conjugatorum fornicationis nomen adjeci, quia et ipsi antequam conjugii legem assument, super modum in ea foedantur, et provocant iram Dei in se. Hinc est, quod ad matrimonii legitima accedentes, fructu generationis privantur a Domino, et mirantur unde accidat eis, ignorantes sterilitatis suae causam: quibus autem generatio conceditur, aut in ipsa prole, aut in aliis rebus necessariis pluribus modis divinitus feriuntur et omnia ipsis infeliciter proveniunt…» Tunc interrogavi eum dicens: «Domine mi, quid dicis de illis, quos Catharos vocant, qui vitam conjugatorum omnino reprobare dicuntur?» Et respondit dicens: «Illorum, de quibus interrogas, vita abominabilis est coram Domino.» Iterum autem allocuta sum eum dicens: «Domine, ut audivi, quidam ex eis asserunt, quod legitimum esse non potest conjugium, nisi inter eos qui usque ad tempus legitimae conjunctionis virginitatem ambo custodierunt: quid ad hoc dicis?» Et respondens, ait: «Ubi tale conjugium esse potest, gratum est Domino; sed rarum est valde, ut ita contingat. Verumtamen ex iis, qui non continuerunt, multi sunt acceptabiles Domino, legitima habentes conjugia, et in mandatis Domini ambulantes, alioqui nimis contraheretur numerus populi Dei.»

98. Celebrantibus nobis solemnitatem B. Joannis Evangelistae, intenta eram orationi post vigilias matutinas; ac deprecabar Dominum valida intentione cordis, ut secundum solitam benignitatem suam disciplinam viae continentium, quam in spiritu videram, aperire mihi dignaretur: sed et divinum evangelistam, et angelum doctorem meum, ut mihi adjutores essent, invocabam. Cumque orando lassata fuissem, remisi paulum oculos ad soporem, et post pusillum repente expergefacta sum, et ecce angelus mihi assistens, sermonem, quem desiderabam, inchoavit his verbis: «Dico vobis, o filii Dei, o filii lucis, intendite viam vestram, quomodo floreat, et quam delectabile est currere in ea. Currite ergo, et properate obviam Sponso vestro, qui vos exspectat. Diligite castitatem, et servate illi integritatem virginalis vestrae. Virgo ornata castitate, charitate, prudentia, humilitate, bene currit.» Haec cum dixisset, amplius non adjecit.

99. Sequenti vero die cum de beatis Innocentibus officium missae ageretur, ego, sumpta occasione ex lectione Apocalypseos, quae legebatur, deprecata sum dominum meum, qui iterum mihi assistebat, dicens: «Domine, si invenio gratiam coram te, dic mihi, obsecro, quale est hoc canticum, quod decantant isti beati martyres ante solem Dei et Agni, sicut praesens lectio testatur, aut quomodo sequuntur Agnum, quocumque ierit?» Et respondens ait: «Quid me interrogas? nulla lingua super terram novit hoc canticum; nihil inde tibi enarrabo. Quod autem interrogas: Quid est, quod sequuntur Agnum, quocumque ierit? hoc est quod in omnibus virtutibus, quas considerari possunt in Agno, ipsum imitantur.» Rursus in Circumcisione Domini, cum se mihi obtulisset dominus meus, dixi ad eum: «Mi domine, doceas me, obsecro, de integritate virginitatis, nunquid amitti potest per immundam libidinem, quae haberi solet in tentatione, si non usque ad opus fuerit perducta libido?» Qui ait: «Non amittitur, sed inquinatur. Deoque accepta non est, et debita mercede privatur.» Cum autem in Octava B. Joannis iterum se mihi praesentasset, praevenit verba mea ita me hilariter alloquens: «Interroga me viva, interroga, et respondebo tibi.» Et dixi, sicut a ductore praemonita fueram: «Domine, quod scriptum est: Voluntas pro facto reputabitur, nunquid adversari potest sermoni illo, quem proxime dixisti?» Et respondit: «Nequaquam.» Deinde subjunxit: «Verum est certe, quod scriptum testaris, cujus operis perficiendi voluntatem habuerit homo, ita ut nequaquam remaneat in ipso, qui ad perficiendum perducat, quod cupit, et sic usque in finem permaneat, hoc quasi factum coram Domino reputatur; sed deleri tamen potest virtute verae poenitentiae. Quidquid enim cogitatione, aut voluntate fecerit homo, ita annullari potest coram Domino ac si nunquam fuerit: qui autem voluntatem pravam fructu poenitentiae non diluit, hujus integritas, quamvis permaneat, inutilis est, et nullum consequitur fructum.»

100. Iterum subjunxi dicens: «Domine, sunt qui non sponte stimulos carnis experiuntur in tentatione, et moleste ferunt ardorem, qui adversatur munditiae corporis sui. Nulla tamen repugnatione evitare eum praevalent. Nunquid hoc eis reputabitur in peccatum?» Qui ait: «Si moleste ferant tentamenta hujusmodi, neque animo eis consentiant, leviore poenitentia culpae suae, quam si contrahant, veniam consequentur, et mercedem magnam adipiscentur.» Indicavit autem mihi esse hominem, in Christo familiarem (quis aut quae sit, Deus scit) sustinentem ab adversario impugnationem castitatis, et nimiis ob hoc animam suam nodis ita affligentem, et ait: «Consolationem ei annuntia, dicensque ei, ut parcat afflictioni. Revocet in memoriam, quod scriptum est de electis Domini: Tamquam aurum in fornace probavit eos. Gaudium sit ei; non tamen sine tristitia. Gaudium, pro eo quod tale aliquid Dominus ei imponere dignatus est, per quod ad mercedem magnam praeparatur; non sit tamen sine tristitia, quia in tali tentatione non omnino culpa evitatur.» Et dixi: «Domine, qualiter debet resistere adversario, et quibus armis eum superabit?» Qui ait: «Oratione, et confessione, et flagellis carnis pugnet, et superabit. Non autem insistat rogare Dominum, ut ab hoc stimulo liberetur; sed hoc oret, ut misereatur ei Dominus in hoc tempore tentationis. Si in loco secreto fuerit, flectat genua coram Domino; si autem opportunitas loci ei defuerit, signet cor suum ter signo crucis, ac dicat: Salvator mundi, salva nos, qui per crucem et sanguinem redemisti nos; auxiliare nobis, te deprecamur, Deus noster.»

101. Post haec una dierum suscitavit linguam suam in haec verba: «O Virgines, ecce ad vos clamat vox divina, vox Sponsi vestri pulsat ad aures vestras: aperite illi, et introducite illum ad palatium cordis vestri, et amplectimini eum, quia pulchrior est et amabilior est omni creatura. Hinc sequitur longa, et post hanc alia, ad virgines exhortatio: sub qua Elisabeth angelum interrogavit, dicens: “Domine, quas sunt vestes illae nuptiales, de quibus dixisti?” Et respondit: “Ire debent virgines ad interiora cordis sui et enere ibi tria genera ornamentorum. Primo eas habere oportet vestimentum candidum et immaculatum, quod est innocentia carnis. Necessarium illis est et operimentum secundum, quo debent esse amictae, quod est charitas, qua ab illis diligendus est Christus sponsus. Tertium ornamentum earum est lorica aurea, quod est pudicitia, qua debet ipsam virgo constringere, ut sit verecunda ad loquendum, ad audiendum, ad videndum, ad faciendum omne quod impudicum non est: hoc est signum, de quo dictum est: Posui signum in faciem tuam.” Hoc, ut aestimo, adjecerit, pro eo quod in festo B. Agnetis ipsum de hoc verbo interrogaveram, et nullum tunc mihi super hoc dedit responsum. Iterum dixi: “Domine, quali pretio emenda sunt virginibus ista ornamenta?” Et ait: “Castigatione corporis proprii, ac denario uno, quod est contemplatio pudicitiae Sponsi, quam reponere debent in medio cordis sui.”» Et factum est completis sermonibus istis in Dominica secunda sacri Jejunii de festo S. Mathiae apostoli (nam anno 1157 currebat littera Dominicalis F, et dies Cinerum inciderat in diem XI Februarii) in tempore divini officii, vel sacrificii, apparuit mihi benedictus Domini angelus sanctus, et finem competentem imposuit sermoni ad virgines Domini.