Księga II (VE 21-36)

Visi sancti, a 23 Junii 1152 ad 14 Septembris 1153.

21. Accidit quadam vice, cum frequenter se mihi obtulisset columba nivea illa, de qua dixi, ut apud me ipsam dubitarem de illa, et quaererem a domino abbate utrum posset Satanas se transfigurare in columbam. Qui cum negaret se umquam hoc legisse, et ego dubia permanerem, aspexi quandam diem e caelo, cum videre soleo; et venit ex adverso columba illa, et resedit in ea. Sic ergo certificata sum non esse hoc Satanam, quoniam inimicus crucis est.

22. In vigilia B. Joannis Baptistae, dum divina celebrarentur officia, fui in oratione, ac dicebam quinquaginta psalmos et alias quasdam orationes, in laudem illius venerabilis Praecursoris Domini. Cumque orationes pene complivissem, subito lux magna refulsit in coelo, et in medio ejus quasi species viri gloriosi; et in vestitu candido apparuit stans contra ortum solis. Et post pusillum convertit ad me faciem blandam et valde amabilem, quasi velens conspici a me. Habebat autem coronam aurei fulgoris in capite, valde radiantem, et in parte anteriori quasi purpureo colore insignitam. In dextra ejus manus fulgoris palma apparuit, ut prae nimia ejus claritate vix cetera, quae juxta erant, possem discernere. Intellexi igitur hunc esse gloriosum illum martyrem, cui serviebamus.

Post haec in Matutinis, cum diceremus: Te Deum laudamus, eodem modo mihi apparuit; et id citra exstasim, quamvis vicina fui, ut litterae in exstasi. Cumque iterum disparuisset lux illa, in qua eum videram, subito in duas partes scindi visa est et emicuit, quasi fulgur omnino intolerabile mihi ad videndum. Et dixi: Sufficiat mihi, Domine, gratia tua, parce infirmitati meae, et relaxa mihi claritatem hanc nimiam, quia sustinere eam non valeo. Continuo sublata est, et loco ejus stella clarissima apparuit. Rursus in die, tempore divini sacrificii, vir Dei similiter mihi apparuit.

23. Die tertio post haec, in festo beatissimorum martyrum Joannis et Pauli, tempore matutino, dum ad honorem eorum legerem quinquaginta psalmos, vidi illos in amplissima luce, valde conjunctim stantes contra Orientem, et ad me terga vertentes. Cumque explivissem orationes, et subjunxissem: «Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum, sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron. Haec est vera fraternitas, quae vicit mundi crimina, Christum secuta est laeta, tenens regna caelestia.» Et insuper: «Si coram hominibus tormenta passi sunt, Deus tentavit eos, tanquam aurum in fornace probavit eos, et quasi holocausta accepit eos.» Cum inquam haec explivissem, rogavi illos diligentissime ut ad me faciem convertere dignarentur; et conversi sunt ad me. Habebant autem et ipsi signa victoriae atque martyrii; videbantur fulgidas in manibus palmas et coronas in capitibus valde radiantes, et rubore signatas in fronte. Talibus enim insigniis decorari videntur sancti martyres, quandocumque mihi apparere dignantur. Cumque eorum intuitu delectata fuissem, ab oculis meis subito ablati sunt.

24. In festivitate beatissimorum apostolorum Petri et Pauli, in primis Vesperis, rapta in exstasim, vidi gloriosos illos principes in splendore magni luminis, stantes cum signis victoriosis martyrii. Et conversi ad me vultibus descenderunt in regionem huius nostri aeris, antecedente eos beatissima Virgine matre Domini nostri Jesu Christi. Stans autem Petrus, signum crucis fecit super me, et salutabat illum dicens: «Tu es pastor ovium, princeps apostolorum.» Paulum quoque intuita, haec verba arripui: «Bonum certamen certavi, cursum consummavi.» (II Tim. IV) Cumque reversi essent in regionem luminis, ego ab exstasi respiravi. In die ad missam, dum intonaretur officium, vidi columbam descendentem de caelo et usque ad dextrum cornu altaris pervenisse, ibique resedit; quantitas eius ut turturis, et supra nivem candor eius. Cumque dominus abbas inter cetera diceret illam collectam, quae est: «Deus, cui omne cor patet», et usque ad verbum illud processisset: «purifica per infusionem sancti Spiritus cogitationes cordis nostri», advolavit et sese capiti eius circumtulit, ac reversa est ad locum ubi antea consederat. Cum autem diceretur Sanctus, accessit ac resedit in corporali, et quasi rubeum aliquid ex ore eius pendere videbatur. Cumque illa missa inter sorores ad communicandum accederem, et oculos carnis ad eam flecterem, videre eam non potui. Aversis autem oculis eam vidi, et statim ut communicaveram in exstasim veni, moxque respiravi. Et exinde quicumque sanctorum alicuius celebritatis apud nos fuit, singuli in suis festivitatibus, per gratiam Domini nostri Jesu Christi, in caelesti lumine apparuerunt, videlicet Quintilianus martyr cum sociis suis, deinde septem fratres.

25. Post hos et venerabilis Pater noster Benedictus, qui etiam contra me in aere visus est. Deinde beata Margarita, immenso candore notabilis et signis victoriae gloriosa. In divisione apostolorum omnes mihi apparuerunt, sed seorsum ab aliis Petrus et Paulus stare videbantur. Post haec Alexium confessorem vidi, nescio quid magni decoris habentem, a pectore usque ad subumbilicum. In vigilia beatae Mariae Magdalenae ad vesperam vidi illam cum corona lucidissima, et simul cum ea Matrem Domini nostri Jesu Christi. Stabant autem contra se, quasi colloquentes ad invicem; et post pusillum conversae sunt ad orientem.

26. In die ad missam, dum orarem posita in terra genibus, vidi in aere quasi prope terram duos viros splendidos sedentes contra se, et in medio eorum lucidum quiddam quasi formam habens sepulcri. Et ecce mulier similis ei quam in sero videram accessit, et stabat diligenter inspiciens eamdem sepulcri speciem. Dum autem staret, accessit retro eam juvenis candidissimo amictu circumdatus, nigram habens comam ac barbam tenuissimam, et faciem supra modum speciosam. Moxque illa conversa ad eum ibat in occursum, et stabat quasi interrogans aliquid ab eo. Tunc coepi anxie cogitare intra me quisnam esset ille juvenis. Cumque magno desiderio sciendi hoc aestuarem, subito in dextera eius crux aurea apparuit. Unde mox cogitabam quod ipse esset is, qui surgens a mortuis primo Mariae apparuit.

Eadem die ad vesperam, cum non possem interesse conventui propter invaletudinem, sedebam in capitulo cum magistra; et eramus in psalmis vespertinis (erat autem pluviae tempus), et vidi irim fulgidam solo mentis intuitu: exterioribus enim oculis faciem caeli ab eo loco in quo eram intueri non poteram. Et dixi Domino in corde meo: «Obsecro, Domine, ut quod nunc sola mente video, etiam oculo carnis aspiciam, quo magis de hac visione spirituali certificer.» Non enim mihi ipsi satis credebam.

Et post paululum, sorores de sacello exeuntes, constiterunt in claustro, aspicientes in caelum. Mirante autem magistra quid aspicerent, dixi: «Irim (ut credo) vident, quam et ego iam mentis intuitu vidi.» Exeuntes ergo ad eas, vidimus eam et nos.

27. In Vigilia S. Jacobi apostoli, post prandium, citra exstasim vidi lucem quam videre soleo, quasi super ecclesiam B. Florini, ubi domini fratres nostri manent: erat autem in sequenti die ibi dedicationis festivitas celebranda. Et vidi quasi scalam, in modum radiantis auri splendidam, de luce illa descendentem usque ad altare maius, quod est in sanctuario. Cumque aspicerem, vidi adolescentes duos per eam descendentes usque ad altare; qui autem praeibat, thuribulum aureum in manu gestare videbatur. Post hos autem et alii duo descenderunt; deinde magna multitudo descendit et versa vice ascenderunt. Erantque ita ascendentes et descendentes a nona prioris diei usque ad nonam sequentis diei; nandu enim continue in hac visione permanebam. Apparuit autem et B. Jacobus, circa summitatem scalae stans, cum beata Christina virgine et Virgo virginum cum eis; in die autem illo, circa tempus Dominici sacrificii, ad haec inferiora nostrae habitationis descendere visus est. Vidi autem eo die claritatem magnam circa praefatum altare, et omnia quae agebantur illic; nam et operimentum altaris quale esset cognovi, et magistrae nostrae indicavi. Ipsa autem directo illuc nuntio comperit ita esse, ut dixi.

28. In Vinculis S. Petri rursus eum vidi in eadem specie, qua et antea apparuerat. Post haec Stephanum protomartyrem in die inventionis suae; deinde Oswaldum regem; deinde Aphram martyrem cum duabus pedissequis suis; deinde B. Cyriacum; deinde B. Laurentium in vigilia eius; omnes cum signis victoriae martyrii vidi in lumine. Erat autem tam densa lux B. Laurentio undique circumfusa, ut etiam palpari posse videretur. Palmae et coronae eius fulgor tantus erat, ut quodam modo reverberaret oculos cordis mei, sicut radiantis auri splendor oculos carnis solet repercutere. Habebat autem stolam splendidam, a sinistro humero usque ad dextrum latus protensam. Et interrogavi magistram quid sibi hoc vellet; et dixit mihi, signum diaconatus eius hoc esse. Stabat autem cum eo et beatissima Virgo, sicut cum supradictis omnibus; habebatque ipse faciem ad me blande conversam, quousque desiderium meum implevit: hanc enim gratiam omnes mihi solent exhibere.

29. Factum est in sequenti anno, in Dominica nocte, quae erat prima post festum B. Jacobi, evocata a corpore rapta sum in exstasim. Et ecce rota flammea grandis in caelo emicuit, cuius visio magnas mihi incussit angustias, et continuo disparuit. Post haec in eodem loco quasi ostium apertum est, et introspexi per illud; et vidi lucem, longe excellentiorem illa quam videre consueveram, et multa millia sanctorum in ea. Stabant autem in circuitu maiestatis magnae, secundum huiusmodi ordinem disposita. Erant in quadam fronte illius circuitus viri quidam magnifici et excellentes valde, adornati palmis et coronis copiose radiantibus, et titulo passionis in fronte signati. Et intellexi, tam ex titulo eorum, quam ex singulari gloria, quam prae aliis habebant, hos esse venerabiles apostolos Christi. Ad dexteram eorum copiosus quidam exercitus eisdem insignis gloriosus astabat. Post hos et alii viri splendidi constiterunt, sed martyrii signum in eis non apparuit. A sinistris vero apostolorum sacer ordo virginum effulgebat, decoratus martyrii insigniis. Post has et alter chorus insignium puellarum, coronarum quidem, sed absque signis martyrii. Deinde et aliae venerandae mulieres, cum velaminibus candidis apparebant; atque ita ex his omnibus circuitus ille completus est. Aliis quoque magnae claritatis circuitus infra illum apparuit, quem intellexi esse sanctorum angelorum.

30. In medio autem omnium gloriam maiestatis immensae, quam clarius omnino non possum, cuius thronum gloriosum iris fulgida ambiebat. A dextris autem maiestatis vidi etiam Filium hominis in summa gloria residentem; a sinistris vero signum crucis vehementer radiosum apparuit. Cumque haec omnia trementi corde aspicerem, hoc quoque adiicere dignatus est Dominus, ut mihi indignissimae peccatrici de gloria sua ineffabilis Trinitatis modo quodam, quem explicare non valeo nec audeo, hoc significaret, quomodo vere una divinitas in personis tribus est, et tres personae una divina substantia. A dextris autem Filii hominis Regina angelorum et Domina regnorum, in solio quasi sidereo, immensa lumine circumfusa residebat. Ad sinistram quoque praedictae crucis viginti quatuor honorabiles viri, versi ad eam vultibus, in uno ordine consistebant. Vidi non procul ab eis duos athletas, grandes et praeclaros, ante signum crucis, et sustinentes in humeris suis rotam nimiae claritatis et mirae magnitudinis. His omnibus ita perspectis, in haec verba prorupi dicens: «Levate oculos cordis vestri ad caelestem lucem, attendite et videte gloriam et maiestatem Domini.» Mane post haec hora tertia venit unus ex fratribus ad fenestram et rogavi eum, ut missam de Sancta Trinitate celebraret, et ait. Statim autem, ut missam incepit, veni in exstasim, et rursum vidi praedictam visionem, sed manifestius. Eadem hora vidi praedictum fratrem, qui assistebat altari, multo lumine circumfusum, et habitum eius, in modum candidi fumi, ex ore ipsius sursum ascendentem.

31. In proxima Dominica, videlicet in inventione S. Stephani, vidi eamdem visionem, sed eo amplius quam tunc; nam nunc vidi ante thronum Dei Agnum stantem, valde amabilem, et habentem crucem auream quasi dorso infixam. Sed et quatuor evangelistas nunc vidi, in illis formis, quas eis sacra Scriptura attribuit. Erant autem a dextris beatissimae Virginis in ordine dispositi, ita ut versus ipsam facies haberent conversas. Eram autem eodem die in laudibus apud me huiuscemodi visiones amplius, quam septem diebus. Cumque posuissem constanter in corde meo nemini eas revelare, gravissima torsione cordis correpta sum, ita ut morituram me existimarem. Instabant itaque mihi sorores, studiose flagitantes, ut quae videram eis revelarem; cumque extorsissent a me, statim a passione convalui. Et ne iam dicta amplius repetam, scio quod huiusmodi visiones, quas in praedictis Dominicis vidi, singulis Dominicis, quae postea evenerunt, vel bis, vel ter, vel etiam amplius videre consuevi; veniens tamen prius in exstasim, sicut ipse propriis iam oculis aspexi.

32. In quarta autem feria ante Assumptionem beatissimae Mariae, post Completorium, stabam in sacello; et oravi Dominum ex totis praecordiis meis, dicens: «Domine Deus meus, ecce animam meam et corpus meum tuae invictae dexterae, tuae sanctae et individuae Trinitati commendo; tibi omnes angustias meas, Domine, committo, quoniam valde anxiatur spiritus meus super iis quae operatus es mecum, eo quod tanta gratia omnino indignam me esse cognoscam. Tu scis, Domine mi, quod numquam talia te postulare praesumpsi. Sed nunc, quoniam ex gratuita bonitate tua ita magnificasti misericordiam tuam mecum, obsecro te, quatenus ita de caetero me conserves, ut nullo delicto meo a gratia tua merear excidere; neque me spiritus ille tristitiae ultra apprehendat, quo iam absorpta fuissem, nisi tu, Domine, subvcnisses.» Cumque haec et his similia perorassem, et iam ad stratum meum redirem, subito tria verba ori meo inciderunt: «O virgo, cave ne iterum cadas, ne aliquid deterius tibi contingat, quia bonus pastor curam habet de ovibus suis.» Sequenti autem die in meridie, subito impulsu cor meum percussum est, et haec verba accepi: «Noli timere, filia, quia Dominus consolator tuus corripit omnem filium quem recipit.» Eodem die ad vesperam, cum effunderem cor meum ante dominam meam cum multis lacrymis, iterum accidit, ut ex improviso haec verba in ore meo volverem: «Gaude et laetare, filia Sion, quia divina clementia eripuit te de periculo corporis et animae.»

33. Post haec in vigilia Assumptionis, cum devotissime orassem, subito incidit ori meo, ut dicerem: «Haec sunt verba consolatoria quae lingua nova loquitur, quia necesse est consolari animam turbatam.» Et incidi in exstasim, et vidi visionem quam Dominicis diebus videre soleo. Vidi autem inter caetera dominam meam, consurgentem de solio suo glorioso, et egredientem de magna illa luce, quam caelum per ostium vidi; comitante eam triplici illa multitudine sanctorum, quam in circuitu consistere videram; proxime autem incedebant, quae martyrii titulum in fronte gerebant. Post has illae, quas videram coronas sine titulo; tertio loco velaminibus albis decoratae. Ad dexteram autem ipsius, vir quidam gloriosissimus et amabilis incedebat sacerdotali stola insignis. Cumque per modicum tempus in inferiori aere cum hoc sacro exercitu apparuisset, rursus in lumine, de quo exisse visa fuerat, cum ingenti laude et gloria excepta est. Cumque expergefactus fuissem ab hac visione, continuo haec verba arripui: «O gloriosum lumen, in quo assidue assistunt omnes sancti, amici solis albis, et dant gloriam de mercede sua sedenti super thronum, viventi in saecula saeculorum.»

Rursus in die ad missam, cum essem in spiritu, eaedemque viderem quae et antea, volvebam in animo verba haec: «O gloriosa Trinitas, quae sedens sede maiestatis tuae inspicis abyssos, et diiudicas cogitationes uniuscuiusque hominis.» His adieci: «Ave Maria, decus virginum, domina gentium, Regina angelorum.» Post haec expergiscens in haec verba prorupi: «Te sanctum Dominum», et reliqua cum versu. Et adieci: «Dominus aperit nobis ianuam vitae, si volumus certare contra durissimum diabolum. Omnia autem quae dicta sunt, in die Nativitatis Dominae nostrae similiter vidi.»

34. In Sabbato post Assumptionem verba haec ex improviso arripui: «Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse nos vocavit in admirabile lumen suum, ut, si volumus poenitentiam agere de malis actibus, accipiamus bravium quod in stadio acquiritur. Nolite negligere verba haec, quia expedient animabus vestris. Attendite diligenter, quomodo Creator admonet creaturam suam.» Post haec adieci: «Ego consolabor vos, dicit Dominus, et dabo vobis contra tristitiam gaudium spirituale, et ponam in corda vestra timorem simul et amorem. Si me timueritis, et mandata mea servaveritis, veri discipuli mei eritis. Item: Moneo vos, ut diligatis invicem; cogitare delectet, quomodo Deus prior dilexit vos, quando non pepercit unigenito Filio suo, sed tradidit illum pro vobis in oblationem, ut drachma illa quae perierat reperiretur.»

35. Ergo ad nos pertinet hoc proverbium: «Si diligimus Deum, et habuerimus perfectam charitatem, et fraternam dilectionem ad invicem, inveniemus drachmam illam quae perierat.» Iterum moneo vos, ut habeatis perfectam charitatem Dei et proximi; quia charitas est summum donum, amplum bonum, in quo pendet totus ordo perfectorum. Super omnia autem habete charitatem, quod est vinculum perfectionis; et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore; et grati estote, verbum Christi habitet in vobis abundanter. Item, omnibus qui hic volunt vivere secundum saeculum, et non abstrahunt sua corpora a carnalibus desideriis, sed omnia cupiunt adimplere quae pertinent ad hunc mundum, valde metuendum est quod dicitur: «Nolite diligere mundum, et ea quae in mundo sunt; sed agite poenitentiam de pravis operibus, quia ecce tempus prope est. Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam, quando Dominus venturus sit.»

36. In decollatione S. Joannis Baptistae coepi videre grandem illam lucem, quam velut per ostium videre soleo; et ex hoc anxia prostravi me totam in oratione, et rapta sum in exstasim, et vidi B. Joannem, eodem modo quo antea eum videram; et dixi in spiritu meo: «Benedicat nos Deus Pater, custodiat nos Jesus Christus, illuminet nos Spiritus Sanctus.» Et subiunxi: «O clavis David.» Et adieci: «Iste est Joannes, quem manus Domini consecravit matris in visceribus, cuius nos precibus adiuvari supplices deposcimus.» Iterumque ad me rediens haec verba protuli: «Adiuva me, Domine Deus meus.» Et adieci: «Gratia Dei sum id quod sum.» Dicunt etiam me dixisse: «Ne magnitudo revelationum extollat me.»

In die ad Tertiam iterum rapta in exstasim, introspexi quasi per ostium, et lucem illam magnam, quam videre soleo, et dominam meam surgentem de solio suo, venientem contra me in exteriorem hanc lucem; eratque cum ea beatus ille Praecursor Domini. Ego autem orabam devotissime, eorumque patrociniis me et omnes familiares meos, atque locum nostrum studiosissime commenditabam; simulque hoc petii, ut si me exaudirent, aliquod mihi praeberent exauditionis indicium. Continuo redierunt ad lucem, unde exierant, et coram maiestate magna procedunt in facies suas quasi orantes; simulque cum eis infinita agmina circumstantium. Tunc ego ab exstasi expergiscens, in haec verba soluta dixi: «Tibi laus, tibi gloria, tibi gratiarum actio, o beata et benedicta, et gloriosa Trinitas. Ora pro nobis, beatissima Virgo Maria, ut digni efficiamur promissionibus Christi. Omnes sancti angeli Dei orent pro nobis in conspectu Domini. Inter natos mulierum non surrexit maior Joanne Baptista. Mirifica misericordias tuas, Deus, qui salvos facis sperantes in te.»